Location: Archivio di Stato, Firenze
Sub-Location: Notarile antecosimiano, 19256, Cristofano Sisti, c. 77v
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: James R. Banker
Published: yes
Publication Details: Published by J. R. Banker, Documenti fondamentali per la conoscenza della vita e dell'arte di Piero della Francesca, Selci-Lama, 2013, pp. 144-145, doc. CLXXXIII.
Notes: Transcription by J.R. Banker revised by Matteo Mazzalupi.

Piero della Francesca and another prior of the Fraternity of Saint Bartholomew give their consent for the nomination of a tutor for a minor, Sansepolcro.

Artist(s): Piero della Francesca
Dates: 1.12.1480
Tutela Lyse filie olim domini Antonii de Citadinis. Supradicto anno, indictione et pontificatu, die vero prima mensis decembris. Actum in Burgo predicto in domo heredum magnifici et generosi olim equitis domini Antonii Sodi Francisci de Citadinis sita in dicto Burgo ante Abbatiam Sancti Iohannis Evangeliste iuxta plateam, bona Gionte Antonii Gionti, bona ser Leonardi ser Marii et vias publicas, presentibus egregiis legum doctoribus domino Anastasio Antonii de Anestasiis, domino Lazaro Chechi de Moronibus et spectabilibus viris Francisco Angeli Caputii et Petro Benedicti Nicholai et pluribus aliis testibus de dicto Burgo ad hec vocatis et rogatis. [...] egregia domina domina Susanna vidua et uxor olim Sodi Francisci de citadinis et filia quondam recolende memorie domini Mastini de Catanis de dicto Burgo, personaliter constituta coram egregio legum doctore Iacobo ser Baptiste de Modestis de Monte Pulitiano, iudice collaterali magnifici viri Bernardi [*****] de Borsis de Florentia dignissimi capitanei [...], ac etiam cum presentia, licentia et consensu egregiorum virorum magistri Petri Benedicti de Franciscis et Iohannis Ciriaci Palamedis, duorum de prioribus Fraternitatis Sancti Bartholomei [...].