Location: Archivio di Stato, Firenze
Sub-Location: Notarile antecosimiano, 19257, Cristofano Sisti, c. 18r
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: James R. Banker
Published: yes
Publication Details: Published by J. R. Banker, Documenti fondamentali per la conoscenza della vita e dell'arte di Piero della Francesca, Selci-Lama, 2013, p. 153, doc. CXCVIII.
Notes: Transcription by J.R. Banker revised by Matteo Mazzalupi.

Piero della Francesca and another prior of the Fraternity of Saint Bartholomew give their consent for a house sale, Sansepolcro.

Artist(s): Piero della Francesca
Dates: 5.2.1481
Emptio Nicholai Antonii Pacis de Anghiramis. Supradictis anno, indictione et pontificatu et die vero quinta februarii. Actum in Burgo predicto in claustro ecclesie Sancti Francisci, presentibus Piero Nicholai Longari et Nicholao magistri Guasparis testibus de dicto Burgo ad infrascripta vocatis et rogatis etc. Domina Ginevera vidua et filia condam Nicholai ser Nardi, tutrix et tutorio nomine Catherine infanctis et filie condam Benedicti Pieri Benedicti de Carsedoneis, agens hec omnia et singula infrascripta […] cum presentia, licentia, parabola et consensu spectabilium virorum magistri Petri Benedicti de Franciscis et Iohannis Chiriaci, duorum ex prioribus Fraternitatis Sancti Bartholomei de Burgo predicto […] et Nardus condam Ulixis Nicholai ser Nardi […] vendiderunt […] Nicholao condam Antonii Pacis de Anghiramis […] unam domum cum apotecha sub ipsa, positam in dicto Burgo in agio Panici sive in angulo de Ferradori […].