Location: Archivio di Stato, Florence
Sub-Location: Notarile Antecosimiano, 16412 (formerly P 201), Giovanni Passerini, 1481-5, fol. 254r
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry
Published: no
Publication Details: Referred to by G. Mancini, Vita di Luca Signorelli, Florence, 1903, p. 61 Transcription verified and corrected by Gabriella Battista

Luca Signorelli buys land in Cortona.

Artist(s): Luca Signorelli
Dates: 23.11.1484

Emptio Luce Gilii magistri Venture pictoris

1484 die 23 Novembris. Actum Cortone in domo filiorum et heredum Archangeli Stefani Bonucci videlicet domine Eugenie et domine Alexandre in terzerio Sancti Marci iuxta fines heredum Iohannis Christofori Rustichelli et alios fines. Presentibus eximio legum doctore domino Francischo de Frescis de Colle habitatore Cortone et Nicholao Iohannis Francisci testibus ad infrascriptis habitis, vocatis et rogatis etc. Christoforus quondam Johannis Rustichelli per se et suos heredes et successores iure proprio asserens et affermans quod stabiles et bona ad se pertinentes et spectantes pleno iure dicte proprietatis vel terrenus dedit vendidit et tradidit cessit et concessit transtulit et mandavit Luce (quondam - cancelled in the original) Gilii magistri Venture pictori ibidem presenti ementi stipulanti et recipienti pro se et suis heredibus et succesoribus quorumcumque eius ius suum concesserit in futurum unum terrenum laboratum positum in territorio ville Ursarie in vocabulo de la Mucchia cuius fines heredum del Greza et viam ut supra et pratum dal olive staiorum quinque et tabolarum trigintaocto cum dimidio. Item solvendo aliud terrenum laboratum in dicto territorio et vocabulo staiorum duorum et tabularum viginti octo iuxta rem Lionelli Ranaldi et rem [lacuna] et alios fines si qui sint plures aut veriores et quicquid infra predictos continentes fines cum omnibus et singulis dicte re et re venditiarum iuribus et pertinentiis et etiam omnibus quod dictus venditor refecerunt etc. Habet restituit in se sub se infra seu intra in integrum omni que iure et actione usu seu requisitione sibi ex eodam aut ipsi emptori aliquo pertinente. Ad habendum tenendum et possidendum utendum fructandum et vendidendum et alienandum et quicquid dicto emptori et suis heredibus et successoribus perpetuo placuerit faciendum pro pretio et nomine pretii dictorum terrenum venditam florenorum novem auri usualis Cortone pro quolibet staiorum ed in toto reductum ad unam summam fecit summam florenum sexaginta octo et libras septem soldi quatuor et denari sex quod pretium totum et integrum dictus venditor fuit solepniter confessus fuit habuisse et recipisse et in veritate habuit et recepit ibidem in presentia mei notario et testium predictorum florenos quadraginta auri in auro de grossis et de residuo fuerit contentus ut infra. Quam rem venditam dictus venditor constituit se pro dicto emptori etiam nomine possidendum. Donans et mandans etc. ponens etc. et factam et constituens. Quam rem venditam promisit Christoforus venditor dicti emptori non tollere etc. Sed defendere in iudicio et ex omnibus suis pactibus et si quo etc. Item reficere etc. Sub pena dupli etc. Et oblatione sui et suorum heredum et successorum et bonorum omnium mobilium et immobilium iuribus et actionibus presentibus et futuris. Requirens etc. Rogans etc. Gravans.