Location: Archivio di Stato, Florence
Sub-Location: Notarile Antecosimiano, 11417 (formerly L 51), Noferi Laparelli, fol. 271v.
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry
Published: yes
Publication Details: Published by T. Henry, ‘Signorelli’s Virgin and Child: a gift to his daughter’, Metropolitan Museum Journal, 36, 2001, pp. 161-8 (Referred to by G. Mancini, Vita di Luca Signorelli, Florence, 1903, p. 148)
Notes: New transcription.

Luca Signorelli gives pictures and other possessions to his daughter in Cortona.

Artist(s): Luca Signorelli
Dates: 10.4.1507

Aprilis

[note in margin: Donatio facta domine Gabrielle filie magistri Luce]

In dei nomine amen. Anno domini 1507 Indictione Xma papa Julio ii residente. Die vero X mensis aprilis dicti anni. Actum in apotecha ecclesie sancte Margharite sita in Cortona in terzerio S. Vincenti iuxta rem Nicoli Christofori Gulielmi de dicta civitate, plateam, viam comunis et alios etc. Presentibus ibidem Guidone Antoni Thorelli et Baptista Ser Jacobi Petri Mazzette omnibus de Cortona testibus etc. Egregius et excellens vir et Pictor magister Lucas Egidii de Signorellis civis Cortonensis ex certa eius scientia etc. omni meliori modo etc. per se et suos heredes et successores causa et titulo donationis facte intervivos dedit tradidit et donavit domine Gabriele filie dicti magistri Luce et uxori ad presens Mariotti Antoni Mazze et mihi notario infrascripto pro dicta domina Gabriella stipulanti et recipienti ac pro suis heredibus et successoribus unam imaginem Virginis Marie integre cum duabus figuris a latere in uno quadro. Item dicto titulo donavit eidem brachia octo panni viridis ciopi urbevetani. Item eodem titulo unam camurram pavonazii obscuri veterem, unum foderum domine Galitie. Item unum quadrettum cum media imagine Virginis Marie cum puero in ulnis cum campo auri elaborato. Item eodem titulo florenos duos auri larghi vel circa pro ea solutione et pagamento quod apparet in libris quondam Bernardini Mariotti de Thomasiis que omnia et singula suprascripta dictus magister Lucas per se et suos etc. promisit dicte domine et mihi notario pro ea ac suis heredibus et successoribus recipienti per se vel alium aliqua ingratitudinis casu repetere exigere vel cum ea venire sub pena dupli valoris etc. Sed ea mere pure libere e simpliciter donativo titulo inter vivos donavit etc.