Location: Archivio Storico Vaticano
Sub-Location: Camera Apostolica, Oblig. et Solut. 79 A, fols. 16v-17r.
Type:Institutional record
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry
Published: yes
Publication Details: Published by L.D. Ettlinger, The Sistine Chapel Before Michelangelo: Religious Imagery and Papal Primacy, Oxford, 1965, pp. 122-3 (new transcription by Tom Henry published in J. M. Cardinal Mej├Ča, A. Nesselrath, P.N. Pagliara and M. De Luca, The Fifteenth Century Frescoes in the Sistine Chapel (Recent Restorations, vol. IV), Vatican City, 2003, p. 71).

Estimate for first four frescoes on the North wall of the Sistine Chapel, Rome.

Artist(s): Luca Signorelli, Pietro Perugino
Dates: 17.1.1482
[In margin:] Compromissum super extimassione picture in quatuor primis istoriis factis in capella maiori pape cum sententia et emologatione et approbatione etc. Anno a nativitate domini Mo CCCClxxxiio indictione xv die xvii mensis januarii pontificatus domini Sixti anno undecimo. Rome in palatio apostolico in camera infrascripti reverendissimi domini cardinalis presente me notario publico et testibus infrascriptis reverendissimus in Christo pater et dominus dominus Do[minicus] miseracione divina tituli sancti Clementis sacrosancte Romane ecclesie presbiter cardinalis ex commissione ac de mandato et nomine sanctissimi domini nostri pape ut dixit vive vocis oraculo sibi facto ex una, ac honorabiles viri Cosmas Laurentii Phylippi de Rocellis, Alexander Mariani et Dominicus Thomasii Corradi de Florencia et Petrus Christofori Castri Plebis Perusin[ ] diocesis depictoribus dipingentibus capellam maiorem palacii apostolici de mandato prefati sanctissimi domini nostri pape partibus ex altera. Gratis compromiserunt in venerabiles et egregios