Location: Archivio di Stato, Florence
Sub-Location: Notarile Antecosimiano, 5603, Pietro Coppi (formerly C 625), 1520-22, fol. 102r.
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Gabriella Battista
Published: yes
Publication Details: Referred to by Mancini 1903.

Signorelli sells a house in Cortona acting as the Prior of the Confraternity of S. Antonio.

Artist(s): Luca Signorelli
Dates: 28.4.1522
Die 28 aprilis 1522, actum Cortone in apotecha heredum Francisci Niccolai de Pratellis sita in platea publica Comunis et sub domo Niccolai Ristori Gilii sita in platea publica Comunis bona magistri Christofori ghaligai et aliis finibus et presentibus ibidem […]Nicolai Mercatelle et Francisco Venture Gilii etc. Magister Luca olim Gilii Venture de Signorellis ad presens prior societatis baptentium Sancti Antonii de Cortona ut prior predictus et Petrus Francisci Tanagle de Rodolfinis et Leo Petri Pauli Niccolai de Pradellis consiliarii dicti magistri Luce et dicte societatis Sancti Antonii asserentes se habere auctoritatem ad infrascripta ab hominibus dicte societatis prout de dicta auctoritate constari dicitur manu ser Sebastiani Francisci de Grazzinis publici notarii cortoniensis et dictis nominibus et modis et quolibet alio meliori modo etc. hac protest. Quod instrumento venditionis debeat concurrere notarius pontificis si et in quantum opus sit per se et eorum in dicto offitio successores ex certa scientia titulo venditionis dederunt vendiderunt domine Bernardine olim filie Alexandri Benedicti de […]et ad presens uxori Cervasii Anselmi de villa Brazzani habiti Cortone et dicto Cervasio presentibus ementibus et pro dicta domina Bernardina et de eiusdem peccuniis habitis pro pretio eiusdem domus vendite per dictam dominam Bernardinam ex Cervasio Baldini Rentii Choribaldi et que peccunia fuit dotem dicte domine prout patet manu mei notarii et quod pretium fuit depositum penes dictum magistrum Lucam et gerendum in bonis stabilibus qui semper starent pro deposito dicte domine Bernardine pro eius doti predicta, videlicet unam domum sive balcis et brachiis tribus prope dictam domum a latere posteriori, videlicet inter dictam domum et ecclesiam Sancti Antonii predicti, et cum tribus quarti partibus unius brachii prope dictam domum versus ecclesiam veterem Sancti Honofrii siti in Cortona et in terzerio Sancte Marie iuxta vias comunes a tribus et casalem dicte ecclesie Sancti Antonii cum omnibus et in omnibus etc. ad habendum etc. cedentes et nonentes et hoc pro pretio florenorum novem auri in auro l(argorum) in totum; quos dictus magister Lucas fuit confessus recepisse a dictis emptoribus in peccunia numerata [...]