Location: Archivio di Stato, Florence
Sub-Location: Notarile Antecosimiano 5596 (formerly C 623), Pietro Coppi, 1497-1504, fols. 57v-59r.
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry corrected by Gabriella Battista and Matteo Mazzalupi
Published: yes
Publication Details: Referred to by G. Mancini, Vita di Luca Signorelli, Florence, 1903, p. 139.

Luca Signorelli makes a will in S. Domenico, Cortona.

Artist(s): Luca Signorelli
Dates: 1.8.1502
autem aliis suis bonis mobilibus et immobilibus, iuribus et actionibus, activis et passivit (!), meris et mixtis, presentibus et futuris, sibi heredem generalem et universalem instituit, dimisit et esse voluit et mandavit Thomasium eius filium legiptimum et generalem (!). Et si dictus Thomasius eius filius et heres decesserit sine filiis legiptimis et naturalibus ex se descendentibus, tunc et eo casu instituit et reliquit Ghabrielle eius filie legiptime et naturali et uxori ad presens Mariotti Antonii Petri Mazze medietatem omnium bonorum dicti testatoris presentium et futurorum. Et florenos centum ad dictam rationem librarum 5 Cortonensium reliquit idem testator Bernardine filie olim Felicis seu Felicie uxori olim Luce Caroli Baptiste Boscie et filie olim dicti testatoris ultra dotes quas ipse testator dedit et iam consingnavit suprascripte olim Felicis (!). Et similiter reliquit florenos centum ad dictam rationem suprascripte Rosate ultra dictos florenos ducentos quadraginta. Et si dicta Bernardina aut Rosata discesserint aut altera earum descesserit quandocumque in puppillari etate vel postea, tunc et eo casu heredem earum et cuiusque ipsarum instituit generalem et universalem, vulgariter, puppillariter et per fideicommissum, suprascriptam dominam Ghabrielam. Item iure legati reliquit, si dictus Thomas eius filius et heres descesserit sine filiis legiptimis et naturalibus, ut supra dictum est, loci et conventui sancti Dominici predicti florenos centum ad dictam rationem de bonis dicti testatoris pro eius anima et suorum remedio peccatorum. Et si dicta Ghabriella descesserit quandocumque sine filiis legiptimis et naturalibus ex suo corpore descendentibus, tunc et eo casu sibi heredem universalem instituit, vulgariter, puppillariter et per fideicommissum, ceppum eius domus. Cum hoc quod cippus predictus teneatur et obligatus sit dicere et celebrari facere decem . x . officia mortuorum dicte ecclesie sancti Dominici pro eius anima et suorum remedio peccatorum, in quibus officiis spendere debeat libras sexaginta denariorum Cortonensium, videlicet libras sex pro quolibet officio. Et hanc dixit esse suam ultimam voluntatem, quam valere voluit iure testamenti nuncupativi et si non valet vel valebit iure testamenti