Location: Archivio di Stato, Firenze
Sub-Location: Notarile antecosimiano, 7018, Mario di Matteo Fedeli, cc. non numerate
  • 0
    page
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: James R. Banker
Published: yes
Publication Details: Published by J. R. Banker, 'Un documento inedito del 1432 sull’attività di Piero della Francesca per la chiesa di San Francesco in Borgo San Sepolcro', Rivista d’arte, XLII, 1990, p. 247, and by J. R. Banker, Documenti fondamentali per la conoscenza della vita e dell'arte di Piero della Francesca, Selci-Lama, 2013, pp. 23-24, doc. XXXIV.
Notes: Transcription by J.R. Banker revised by Matteo Mazzalupi.

Antonio d'Anghiari acknowledges a debt to Piero della Francesca for his collaboration, Sansepolcro.

Artist(s): Piero della Francesca
Dates: 29.12.1432
Die suprascripta et loco, presentibus Sante Nicolai Santis et Luca Iohannis Luce Bozzi de Burgo testibus rogatis. Magister Antonius Iohannis pictor de Anglari habitator terre Burgi, sponte et ex certa scientia, per se et eius heredes, fuit confessus et contentus esse verum debitorem Benedicti Petri Benedicti de Burgo predicto in quantitate florenorum quinquagintasex ad rationem librarum quinque pro floreno, tam pro salario et debito Petri filii dicti Benedicti pictore (!) et mercede dicti Petri pro laboreriis prestitis dicto magistro Antonio usque in calendas mensis iunii proxime preteriti, quam etiam ex causa mutui sibi per dictum Benedictum in pluribus vicibus et usque hodie facti gratis pro exigentiis dicti magistri Antonii pro fornimentis picturarum tabule altaris maioris ecclesie Sancti Francisci de Burgo, quos florenos LVI ad dictam rationem dictus magister Antonius promisit et convenit dicto Benedicto, presenti, stipulanti et recipienti pro se et eius heredibus, solvere et reddere et restituere ad omnem ipsius Benedicti petitionem et voluntatem ex pacto in Burgo, Anglari, Aretii et Florentie, … (?) et Bibiene etc. Que omnia etc. predicta etc. obligatione bonorum etc. Renuntians etc. guarentigiam precepi etc.