Location: Archivio Notarile del comune di Umbertide
Sub-Location: Paolo Cristoforo Martinelli, Protocollo 78, 6.1.-30.12.1518, fol. 171r-v.
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry corrected by Alberto Sartore
Published: yes
Publication Details: Published by T. Henry, ‘Friendship and Franciscanism: Luca Signorelli, Umbertide and the pala di Santa Croce’ / ‘Amicizia e francescanesimo: Luca Signorelli, Umbertide e la pala di Santa Croce’ in ed. T. Henry, Amicizia e francescanesimo: Luca Signorelli, Umbertide e la pala di Santa Croce, exh. cat., Umbertide (Museo Civico), 2006, pp. 9-79.

Signorelli paid the balance for this altarpiece at S. Croce, Umbertide.

Artist(s): Luca Signorelli
Dates: 2.7.1518
Die veneris ii julii actum in ecclesia Sancte Crucis de supradicto castro fracte; in altare magiore dicte ecclesie. Presentibus: Joanne Simone Barnabei et magistro Alovisio Petri de Rutanii medicho habitatoris montoni testibus rogatis. Magister Luchas quondam Egidii Luce de Cortonio pictor per se et suos heredes se [obligando et omnia] et singula eius bonam mobilia et stabilia presentia et futura pro infrascriptorum omini observatione fecit finem refutationem absolutionem liberationem et pactum de ulterius aliquod non petendo Joannes Francisco Alberti de dicto castro fracti priori dicti fraternitatis et Ursino Joannis et Jacobo Harcangeli de dicto castro fracta confratribus et infrascripto notario uti publice persone, presenti stipulanti et recipienti pro se et pro aliis confratribus dicte fraternitatis et pro eorum successorum de florenos vigintiduobus ad ratam xl bol. pro floreno eidem debitis pro residuo florenos centum decem ad dictam rationem vigore presenti instrumenti, promissit obligavit eidem fraternitate pro pictura cuiusdam cone sive tabule per ipsum magistrum Lucham pictorem in dicta ecclesia Sancte Crucis. Et hoc fecit pro eo cuia fuit sponte confessus et contentus se ad eius refutationem dictis nominibus abuisse et recepisse incontante pecunia numerate in auro et monete in presentia dictorum testum et me notari infrascripti. Quos viginti duos florenos dictus Ursinus dictarum solvisse de suis proprio pecunis eidem excomputandi in numero floreni quadraginta abitis a dicta fraternitates abentis bonis suis et dicte fraternitatis obligavit et promisit quod de dicto facto et refutatione nemini alii ius aliquod est datum etcetera.