Location: Archivio di Stato, Firenze
Sub-Location: Notarile antecosimiano, 7051, Mario di Matteo Fedeli, c. 37r
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: James R. Banker
Published: yes
Publication Details: Published by F. Dabell, 'Antonio d’Anghiari e gli inizi di Piero della Francesca', Paragone, XXXV, 1984, 417, p. 88, doc. 10, and by J. R. Banker, Documenti fondamentali per la conoscenza della vita e dell'arte di Piero della Francesca, Selci-Lama, 2013, pp. 27-28, doc. XXXIX.
Notes: Transcription by J.R. Banker revised by Matteo Mazzalupi.

Piero della Francesca is present as a witness to the will of Antonio Casciatelli, a notary from Perugia, Sansepolcro.

Artist(s): Piero della Francesca
Dates: 18.10.1436
In nomine individue Trinitatis amen. Anno a Nativitate Domini millesimo CCCCXXXVI, indictione XIIII, tempore domini Eugenii pape quarti, die XVIII mensis octobris. Ser Antonius Iohannis magistri Cechi de Casciatellis de Perusio habitator terre Burgi, sanus mente et intellectu licet corpore languens, suum sine scriptis testamentum et in hunc modum fecit et facere procuravit, videlicet: [*****] Quia in omnibus suis bonis et rebus mobilibus et immobilibus, iuribus et actionibus, presentibus et futuris et que habet tam in civitate et comitatu Perusii quam in Burgo Sancti Sepulcri et districtu et alibi ubicumque, sibi heredes universales instituit, esse voluit et fecit videlicet Franciscum, Angelicam et Bartolomeam et Margaritam, eiusdem testatoris fratrem et sorores, et dominam Iohannam matrem dictorum Francisci et aliarum nominatarum ex dicta Iohanne (!), videlicet inter omnes equis portionibus inter eos. Et si aliquis eorum decesserit sine filiis, sua pars revertatur ad superviventes. Et reliquit dictam dominam Iohannam administratricem dictorum bonorum et hereditatis cum pleno arbitrio alienandi pro exigentiis suis et etiam dictorum eius filiorum sine auctoritate iudicis vel alicuius persone prout sibi placuerit [...]. Actum in domo Abbatie de Manzano sita in Burgo in contrata Sancti Iohannis, presentibus Urbano Marini, Antonio Paradisi, Benedicto Antonii alias Pichi, Antonio Morandini, Federico Angeli Petri de Acerbis, Luchino Leonis de Gratianis, Checho Fei Francisci ser Fei, Petro Benedicti Petri, Angelo Christofori Pauli de Burgo testibus rogatis a dicto testatore.