Location: Archivio di Stato, Florence
Sub-Location: Notarile Antecosimiano, 1172 (formerly B 161), Niccolò Baldelli, 1504-1513, fols. 84r-85r.
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry corrected by Gabriella Battista
Published: yes
Publication Details: Referred to by R. Vischer, Luca Signorelli und die Italianische Renaissance, eine Kunsthistorische Monographie, Leipzig, 1879, p. 358; & Milanesi & G. Mancini, Vita di Luca Signorelli, Florence, 1903, p. 155.

Luca Signorelli makes a codicil, in S. Domenico, Cortona.

Artist(s): Luca Signorelli
Dates: 19.3.1509
mandat addere et codicillari dicte eius testamente tamque minus ei predictum magistrem Lucam provisum quam ob rem ipse magister Lucas in mei notarii infrascripti testiumque suprascriptorum presentialiter constitutes sanus per omnipotentis dei gratiam mente corpore et intellecto ex certa eius scientia etc. codicillando etc. et dicto eius testamento addendo et illud corrigendo in hunc modum et formam addidit et codicillatus fuit et codicillatur videlicet. In primis quod omnia et quecumque melioramenta predictum magistram Lucam et codicillatorem predictum facta et meliorata inde et super domo solite habitationis dicti codicillatoris sita in civitate predicta in terzerio Sancti Marci iuxta bona filiorum Gulielmini Cionseris, et bona Francesci [lacuna] dicto Coluccia vias comunis et alios fines. Et que per eum in posterium fierit iure legati et institutionis et alio quocumque iure quo melius fieri potest reliquit dumisit et esse voluit pro dimidia Domina Gabriele dicti magistri Luce codicillatoris predicti filie et ad presens uxoris Mariotti Antonii Petri Mazze de Civitate Cortone, et pro alia dimidia Rosate dicti codicillatoris neptis ex Antonio filio, et olim filie Antonii olim eius filii. Item reliquit iure legati vel alio iuree etc predictis filie et nepti cuiuslibet pro dimidia unum palatium cum omnibus iuribus et pertinentis suis et plateis sito in villa Castagni comitatus dicte civitatis iuxta bona heredum Colone de dicta Villa, vias comunis et alios fines. Condictione nihilominus quod dicta legata et dictas addictiones observente et locum habeant si et quando Tomasius filius dicti magistri Luce codicillatoris predicti decederet nullis post se relictis filiis masculis aut feminis uno una vel pluribus et in casu quod dictus Tomasius decederet post se relictis filiis masculis aut feminis legiptimis