Location: Archivio di Stato, Florence
Sub-Location: Notarile Antecosimiano, 11413 (formerly L 49), Girolamo Laparelli, 1505-7, fols. 232r-234r.
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry corrected by Gabriella Battista
Published: no
Publication Details: None

Luca Signorelli witnesses the will of Caterina Martini Pauli in Cortona.

Artist(s): Luca Signorelli
Dates: 19.5.1506
Santa Maria dele Gratie, Hospitali maioris domus de Misericordia et aliis locis piis ac pauperibus personis civitatis Cortone secundum formam statutori civitate eiusdem dixit et respondidit nil aliud velle relinquere nisi prout infra scriptum et anotatam apparebit. Item reliquit dicta domina Catharina testatrix predicta iure legati et pro salute sue anime et suorum remedio peccatorum atque iussit dixit et mandavit infrascripto Iohani Christoforo eius heredi per eam dici et celebrari facere duo officiam mortuorum in dicta ecclesia Sancti Marci; unum videlicet infra tridum a die mortis dicta testatricis, et aliud incapiti anni a die mortis pre dicte. Costi et valoris prout videbitur dicto et infrascripto eius heredi. In omnibus autem aliis suis bonis mobilibus et immobilibus, iuribus et actionibus presentibus et futuris et nominibus debitorum et creditorum presentium et futurorum prenominata domina Catharina testatrix predicta sibi suum generalem et universalem heredem ac iuridicum successorum ex ora proprio fecit reliquit instituit dimisit ac esse voluit Iohannem Christoforum ad presens filium Mariotti Christofori de Infreyliatis de dicta civitatis Cortone. Cui quedem Iohannes Christoforo heredi predicto si et quando cumque decederet substituit ipsius Iohannis Christofori filios masculos natos et