Location: Archivio di Stato, Firenze
Sub-Location: Notarile antecosimiano, 7054, Mario di Matteo Fedeli, n. 32
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: James R. Banker
Published: yes
Publication Details: Published by J. R. Banker, 'Piero della Francesca as assistant to Antonio d’Anghiari in the 1430s: some unpublished documents', The Burlington Magazine, CXXXV, 1993, p. 21, appendix B, and by J. R. Banker, Documenti fondamentali per la conoscenza della vita e dell'arte di Piero della Francesca, Selci-Lama, 2013, pp. 35-36, doc. L.

Antonio d'Anghiari pays Benedetto della Francesca for three works executed by his son Piero, Sansepolcro.

Artist(s): Piero della Francesca
Dates: 8.1.1438
Die dicta. Actum in appoteca Abbatie residentie mei notarii infrascripti, presentibus ser Francisco Bartoli Scanarii, Iuliano Nicolaii Alberti et Augustino Christofori Augustini testibus et rogatis. Benedictus Petri Benedicti ut et tamquam pater et legitimus administrator Petri sui filii pictoris sponte et ex certa scientia fuit confessus habuisse et recepisse a magistro Antonio Iohannis pictore de Anglari [segue 'florenos' cancellato] libras sexaginta denariorum cortonensium debitas dicto Petro eius filio pro parte dicto Petro contingente pro eius labore et mercede picturarum et laboreriorum factorum in capella Sancti Laurentii dicte Abbatie a laudensibus et in tabula Sancti Angeli de Citerna et in pictura Anunciate facte in ecclesia Sancti Augustini ad requisitionem Antonii de Marcena, a quibus LX libris dictus Benedictus dicto nomine de rato habere promictens pro dicto filio suo absolvit dictum magistrum Antonium et pactum fuit de non petendo etc. et reservato utrique omni alio suo iure. Hinc inde omnium laboreriorum et exercitiorum dicte artis pictorie inter ipsos magistrum Antonium et Petrum. Que omnia etc. predicta et obligationem etc. Renunptiantes etc. guarentigiam precepi etc.