Location: Archivio di Stato, Florence
Sub-Location: Notarile Antecosimiano, 11417 (formerly L 51), Noferi Laparelli, fol. 141r-146r.
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry corrected by Gabriella Battista
Published: yes
Publication Details: Referred to by G. Mancini, Vita di Luca Signorelli, Florence, 1903, p. 144.

Luca Signorelli renews will, Cortona.

Artist(s): Luca Signorelli
Dates: 31.10.1504
sua et gaudeat dicto usufructu ut supra dicte domine Galitie relicto, retinendo tunc dotes suas in comunione cum dicta domina Galitia et operando in domo prout operatur et facere ad presens in domo ipsius testatoris. Item asseruit dictus testator se expendisse in melioramentis et aconcimine unius domus dicte domine Galitie sue uxoris et in qua ad presens habitatant florenos sexaginta auri et ultra quam domum reaptatam et aconciam est voluit prout est dicte domine Galitie. Et quod ab infrascripto eius herede nihil ab ea peti possit in vita sua pro dictis melioramentis. Sed ius habendi et consequendi ea ipsi infrascripto heredi salvem remaneat post mortem ipsius domine Galitie. Item iure legati reliquit et voluit dictus testator quod per infrascriptis ipsius heredes universalem dentur et dari debeant quolibet anno dum vivet dicta domina Galitia ipsi domine Galitie salme octo uve de uvis quas recolliget et habebit in vinea ipsius testatoris sita in villa riviloreti in vocabulo Sancti Martini iuxta suos fines. Item reliquit iure legati domine Matthee filie Dominici Monis Sgamberse et relicte bone memorie Antonii olim filii dicti testatoris quod ipsa habeat ius standi et manendi in domo ipsius domine Galitie et gaudeat usufructu ut supra relicto ipsi domine Galitie et inde expelli non possit dummodo vivat honeste, caste et vidualiter, et retineat in domo cum dicta domina Galitia dotes suas et operetur, et faciat, et laboret, prout ipsa facit ipso testatore vivente. Et si contigerit ipsam dominam Galitiam mori et finire dies suos ante dictam dominam Mattheam res et bona ut supra legata et relicta seu relicte dicte domine Galitie remaneat penes ipsam