Location: Archivio di Stato, Camerino
Sub-Location: Sezione Notarile di Matelica, Ser Domenico di Matelica, vol. 17, fol. 1086r.
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry
Published: yes
Publication Details: Published by Bufali 2006.

The Prior and syndics of Sant’Agostino, Matelica approve the agreement between Giovannantonio di Luca da Matelica and Luca Signorelli to provide a high altarpiece for the church.

Artist(s): Luca Signorelli
Dates: 25.5.1504
In Dei nomine amen. Anno domini 1504 Indictione VII tempore domini nostri Julii pape secundi die 25 mensis maii. Frater Alexander Pauli Paganelli de Mathelica, prior ecclesie sancti Augustini de Mathelica et frater Nicola Johannis Malacarnis de Camerino frater dicte ecclesie et pro convenctus dicte ecclesie sancti Augustini, cum presentia et consensu ser Perbactiste ser Valentini et Andree Johannis Paganelli de Mathelica sindicorum et sindicario nomine dictorum ecclesie et convenctus presentium et consentientium et omni meliori modo etc. visa et lecta quadam scripta privata facta inter Johannem Antonium magistri Luce de Mathelica ex parte una et magistrum Lucam Egidii magistri Venture de Cortona pictorem ex parte altera, in effectu pro picture taule et predelle et cornicibus et aliis in dicta scripta contentis et expensis ex inde et pro predictis factis et fiendis et salario magistri Luca in ea scripta promisso et omnibus pro predictis factis et fiendis et quod predicta omnia sunt ad hornatum dicte ecclesie sancti Augustini ad laudem et honorem Dei et predicta omnia adprobando etc. et eis consentiendo, ad requisitionem ipsius Johannis Antonii presentis et petentis et requirentis etc. et dictam scriptam ostendentis et penes se retinentis et ipsam conservantis etc. promixerunt dicto Johanni Antonio, ut supra presenti stipulanti et recipienti pro se et suis heredibus, ipsum Johannem Antonium de et ab omnibus predictis conservare indepnem et predicta de bonis dicte ecclesie satisfare et solvere, renuntiantes etc. sub pena dupli solvenda etc. item reficere etc. obigantes bona dicte ecclesie etc iurantes etc. Actum in relclaustro dicte ecclesie iuxta ipsam ecclesie presentibus NicolaoAndree Paganelli, Antonio Gasparris alias Vespa et Silvestro Filippi Silvestri de Mathelica testibus etc. Et ego Dominicus notarius predictus rogatus etc.