Location: Archivio di Stato, Camerino
Sub-Location: Sezione Notarile di Matelica, Ser Giovanni Battista Pellegrini di Matelica, vol. 42, fol. 602r.
  • 602
    recto
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Alberto Bufali
Published: yes
Publication Details: Published by Bufali 2006.

Giovannantonio di Luca is given property in Matelica in recompense for payments he has made to Luca Signorelli for high altarpiece of Sant’Agostino, Matelica.

Artist(s): Luca Signorelli
Dates: 10.10.1505
In Dei nomine amen. Anno domini 1505. Indictione et pontificatu predictis. Die vero decima mensis octobris dicti anni. Actum Mathelice in domo domini Johannis Francisci domini Franciscini cui a duobus sunt vie publice, ab alio bona heredum Iordani Angeli etc. Cum frater Austinus prior ecclesie Sancti Austini de Visso et heres condam frratris Gabriellis magistri Sanctis de dicto loco et dicti ordinis defuncti in terra Mathelice devenerit ad compositionem et transactionem infrascriptam cum fratre Nicola priore ecclesie convenctus Sancti Austini de dicta terra Mathelice nomine ipsius convenctus pro omni eo et toto quod dictus convenctus Sancti Austini Mathelice predictus debet recipere a convenctu et ecclesia predicta Sancti Austini de Visso herede dicti fratris Gabriellis teneatur eidem fratri Nicole dare florenos quatraginta cum dimidio alterius floreni. Et cum dicta ecclesia seu convenctus Sancti Austini de Mathelica teneatur in maiori quantitate quam dicti 40 floreni cum dimidio Johanni Antonio magistri Luce ed Mathelica pro fabrica cone noviter facte et constructe in dicta ecclesia, eadem de causa dictus frater Austinus dicto nomine cum presentia consensu et voluntate dicti fratris Nicole et prefati domini Johannis Francisci sindici dicti convenctus de Mathelica presentium et mandantium etc. in solutionem et pagamentum dedit cessit et concessit eidem Johanni Antonio presenti et recipienti pro se etc. unam petiam terre campestris de bonis olim dicti fratris Gabriellis olim habitam a Lucia uxore Liberati Angeli Baldi sitam in territorio Mathelice in contrata … positam et lateratam ut in contractu manu mei apparet videlicet pro florenis triginta octo monete et residuum confessus et contentus fuit [dictus Johannes Antonius] habuisse et recepisse a predicto priore dicti Sancti Austini, de quibus fecit finem etc. Dans et concedens dictus frater Austinus et dictus frater Nicola de presentia dicti sindici omne ius et actionem quod et quam ipsi habent in predictis et circa predicta etc. Et promisit semper et omni tempore predicta habere rate grata etc. Item defendere etc. Renuntians etc. Obligans etc. Et etiem hoc fecerunt pro eo quia dictus Johannes Antonius dicto fratri Nicole et domino Johanni Francisco predicto dicto nomine recipienti pro eo quia a predicto fratri Nicole nomine dicti convenctus videlicet modo predicto confessus et contentus fuit esse sibi satisfactum de dictis quadraginta florenis cum dimidio etc. Promictendo ultra non petere sub pena dupli etc. Qua pena etc. Renuntiavit, iuravit etc. Presentibus Nicolao filio dicti domini Johannis Francisci, Oliverio Johannis, Gigliutio et … Laurentii de comitatu Vissi testibus.