Location: Archivio di Stato, Camerino
Sub-Location: Sezione Notarile di Matelica, Ser Giovanni Battista Pellegrini di Matelica, vol. 59, fol. 202v.
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Alberto Bufali
Published: yes
Publication Details: Published by Bufali 2006

Quittance between Giovannantonio di Luca and the syndics of Sant’Agostino, Matelica for payments he has made to Luca Signorelli for their high altarpiece.

Artist(s): Luca Signorelli
Dates: 26.1.1507
Eodem millesimo, indictione et pontificatu die vero 26 januarii. Actum Mathelice in domo Perbactiste ser Valentini posita in societate Spade iuxta vias publicas a duobus, bona Bernardini Honofrii Masci et alia latera, presentibus Nicolao Bonanni, Hieronymo Mariani Jordani de Mathelica testibus ed predicta habitis, vocatis et rogatis. Johannes Antonius magistri Luce de Mathelica sponte et ex certa scientia et non per errorem presentibus ser Perbactista ser Valentini scindico et scindicario nomine convenctus Sancti Augustini de Mathelica et fratre Nicola priore dicti convenctus interrogantibus et acceptantibus, stipulantibus et recipientibus nomine et vice dicti convenctus et mihi notario ut pubblice persone stipulanti nomine et vice et recipienti dicti convenctus facit eisdem Perbactiste et fratri Nicole nominibus predictis finem, quietationem, speciale pactum et perpetuam remissionem de ulterius non petendo per se et suos heredes omnes et singulas denariorum quantitates res et bona quos vel quas vel qua ipse Johannes Antonius spendidisset et solvisset pro dicto convenctu quacunque de causa et maxime pro conductionis ipsius cone sive tabule a civitate Cortone usque in Mathelicam vel aliqua quacunque de causa modo aliquo quibuscunque personis et maxime magistro Luce de Signorelli de Cortona pictori dicte cone sive tabule vel aliis personis et quacunque alia de causa dictus Johannes Antonius aliquod solvisset alicui prodicto convenctu. Et hoc facit dictus Johannes Antonius eoque in presentia dictorum testium et mei notarii infrascripti dixit et plene confessus et contentus fuit habuisse et recepisse a predicto fratre Nicola presente stipulante ac recipiente ut supra. Renuntiansque dictus Johannes Antonius etc. promictens per se etc. sub pena dupli etc. que pena etc. obligavit etc. iuravit etc. Et ego Johannes Baptista notarius rogatus extiti etc.