Location: Archivio di Stato, Perugia
Sub-Location: Notarile, Berardino di Nicola di Costanzo, Bastardelli, 932, fols. 791v-794v.
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Valentina Ricci Vitiani corrected by Alberto Sartore
Published: yes
Publication Details: Published by T. Henry, ‘Friendship and Franciscanism: Luca Signorelli, Umbertide and the pala di Santa Croce’ / ‘Amicizia e francescanesimo: Luca Signorelli, Umbertide e la pala di Santa Croce’ in ed. T. Henry, Amicizia e francescanesimo: Luca Signorelli, Umbertide e la pala di Santa Croce, exh. cat., Umbertide (Museo Civico), 2006, pp. 9-79.

The Confraternity of S. Croce, Umbertide sells land (probably to help pay for Luca Signorelli’s altarpiece).

Artist(s): Luca Signorelli
Dates: 26.6.1516
Die xxvi mensis iunii 1516. Actum in claustro ecclesie Sancti Francisci. Presentibus: fratre Andrea Iohannis de Civitate Castelli guardiano in dicta ecclesia, fratre Rafaele Iuliani Iohannes Franciscus condam Alberti de dicto castro, civis Perusii, sindicus et procurator fraternitatis Sancte Crucis, nec non Ursinus Iohannis prior, Ranerius Iohannis camerarius, ser Censorius ser Iohannis, ser Marinus Dominaci, Iacobus Arcangeli, Pergentilis ser Iohannis, omnes de dicto castro Fratta et confratres dicte fraternitatis, vice et nomine aliorum confratrum, habentes auctoritatem a generali adunantia, omnia et singula infrascripta per se ipsos et eorum successores obligando res et bona dicte fraternitatis et cetera moblia stabilia [...] iure proprio et cetera dederunt vendiderunt et cetera Bartolomeo Matei de Cristiani de dicto castro, eminas duas terras arative de uno tenimento terre posito in pertinentis dicti castri Fratte, in vocabulo Ronco Giorgio fines cuius et cetera, que [...] et plus de minus dictarum eminarum lavoratarum ad mensuram et provisionem comunis Perusii et pretium ad rationem florenos quadraginta et dictarum extimandarum per duos homines providos pro omni dictis partibus; quod pretium florenos quadraginta ad dictam mensuram fuerunt confessi et contenti habuisse et recepisse, de quibus fecerunt [...] Hec tamen conditione quod quatruor infrascripti prefati venditores et eorum successores voluerunt [...] dictam rem, dictus Bartolomeus pro se et eius heredibus teneatur et aliorum de dicta fraternitate pro tempore existente pro eo dicto pretio et in super prefati venditores comunis nominibus et obligando locaverunt ex nunc pro ut ex tunc et ex tunc pro ut ex nunc dicto Bartolomeo presenti et acceptanti [...] per tempus trium annorum incipiendorum locatione [...] Francisco Dominaci merchatore sive eius filio; et hoc fecerunt dicta locatione dicto pro coptimo salmarum xiii grani [...].