Location: Archivio dell’Opera del Duomo, Orvieto
Sub-Location: Riformanze, 1484-1526, fol. 373v.
Type:Institutional record
Language:Latin
Transcription Author: Dugald McLellan
Published: yes
Publication Details: Partially published by L. Fumi, Il Duomo di Orvieto e i suoi restauri, Rome, 1891, p. 409, doc. CLXIII; new transcription by D.E. McLellan, Luca Signorelli’s Last Judgement Fresco Cycle at Orvieto: An Interpretation of the Fears and Hopes of the Comune and People of Orvieto at a Time of Reckoning, unpublished doctoral thesis, Melbourne University, 1992, no. 367 (and Andreani 1996, doc. 230, p. 436).

Final payment to Luca Signorelli for vault of Cappella Nuova in Orvieto.

Artist(s): Luca Signorelli
Dates: 24.6.1500
Die 24 Iunii 1500 [In margin:] Refutatio pro fabrica Magister Lucas Egidii pictor de Cortonio per se et suos heredes et confessus et contentus habuisse et recepisse, in veritate et non sub spe alicuius future numerationis, ab egregio viro ser Nicolao Angeli camerario operis et fabrice Sancte Marie maioris de Urbeveteri, pro parte cottimi picture voltarum capelle nove sibi locate ad pingendum per Placidum Odi suum in dicto officio precessorem usque in presentem diem non computata nova conducta, ducatos nonaginta tres et bayochos quatraginta ad rationem duodecim carlenorum pro ducato de quibus fecit dicto ser Nicolao presenti etc. finem et generalem refutationem, quietationem etc. Et hoc ideo fecit quia in presentia mei notarii et testium infrascriptorum dictam quantitatem denariorum habuit et recepit manualiter et in contanti in ducatis aureis boni auri et iusti ponderis et sic se bene quietum et contentum vocavit de tota dicta quantitate cassans, irritans et annullans omnem aliam obligationem quam habuit contra dictam fabricam pro dicta quantitate etc. Que omnia et singula supra et infrascripta et promisit et convenit dicto camerario etc. et promittendo iuravit etc. attendere et observare etc. sub pena dupli dicte quantitatis et que pena totiens et qua pena soluta et obligans se et omnia sua bona mobilia et immobilia et renuptians et rogans me notarium infrascriptum. Actum fuit hoc in Urbeveteri in apotecha Dominici aromatarii, iuxta plateam maiorem, iuxta bona fabrice predicte et alia latera, presentibus dicto Dominico, Alexandro Luce Egidiutii, Petro Ciucho tabernario et Cristoforo Nannis alias Orvieto, testibus de Urbeveteri ad predicta vocatis, habitis et rogatis.