Location: Archivio di Stato, Firenze
Sub-Location: Notarile antecosimiano, 3039, Ranieri dei Boddi, filza 5, aa. 1482-1484, cc. non numerate
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: James R. Banker
Published: yes
Publication Details: Published by E. Ulivi, 'Documenti inediti su Luca Pacioli, Piero della Francesca and Leonardo da Vinci, con alcuni autografi', Bollettino di storia delle scienze matematiche, XXIX, 2009, p. 109, doc. 84, and by J. R. Banker, Documenti fondamentali per la conoscenza della vita e dell'arte di Piero della Francesca, Selci-Lama, 2013, pp. 170-171, doc. CCXXVIII.
Notes: Another copy of the act is found in filza 12. Trascrizione di J. R. Banker rivista da M. Mazzalupi....

Piero della Francesca witnesses a will, Sansepolcro.

Artist(s): Piero della Francesca
Dates: 20.9.1484
In omnibus autem suis bonis mobilibus et immobilibus [...] sibi heredem universalem instituit, fecit et esse voluit Ieronimum eius filium legitimum et naturalem [...]. Et hoc ideo fecit dicta testatrix cum presentia, licentia et auctoritate reverendi patris sacre pagine magistri Luce de Burgo ordinis Sancti Francisci, ad presens guardiani dicti conventus et vice et nomine fratris Cristofori de Civita Ducati vigitatoris dicti Tertii Ordinis, ut asseruit idem guardianus propter eius absentiam, concedentis dicte testatrici omnem abilitatem et facultatem testandi. Rogans me notarium infrascriptum ut de predictis facere[m] instrumentum. Actum, factum, conditum et perfectum fuit dictum testamentum et ultima voluntas per dictam testatricem in claustro conventui (!) Sancti Francisci prope capitulum dicti conventus, presentibus dompno Ieronimo olim Pieri Andree Bencivennis, magistro Petro olim Benedicti de Franciscis, Iohanne olim (!) alias Bigio, Nicolao olim Petri ser Bencii, Francisco Gori Muciachelli, Iohanne olim Antonii Bartolomei Iacobi Norchie et Bartholomeo Sanctis Bartholomei Mughionis omnes (!) de Burgo testibus ad hec vocatis, adhibitis et rogatis. Ego Ranerius condam Baptiste Marci Boddi de Boddis […].