Location: Archivio di Stato, Firenze
Sub-Location: Notarile antecosimiano, 7002, Leonardo di Mario Fedeli, c. 70r.
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: James R. Banker
Published: yes
Publication Details: Published by G. Milanesi, 'Documenti inediti dell’arte toscana dal XII al XVI secolo', Il Buonarroti, ser. III, II, 1884, pp. 400-401, and by J. R. Banker, Documenti fondamentali per la conoscenza della vita e dell'arte di Piero della Francesca, Selci-Lama, 2013, pp. 180-181, doc. CCXXXVI.
Notes: Transcription by J.R. Banker revised by Matteo Mazzalupi.

Will of Piero della Francesca, Sansepolcro.

Artist(s): Piero della Francesca
Dates: 5.7.1487
In nomine individue Trinitatis amen. Anno a Nativitate Domini Domini nostri Iesu Christi millesimo quadringentesimo optuagesimo septimo, indictione quinta, tempore pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini domini Innocentii divina providentia pape octavi et die quinta mensis iulii. Magister Petrus pictor olim Benedicti Petri Benedicti de Franceschis de Burgo Sancti Sepulcri, sanus per gratiam Domini Domini nostri Iesu Christi salvatoris nostri mente et intellectu ac corpore, volens et intendens de suis bonis, rebus et iuribus quibuscumque disponere, suum ultimum testamentum nuncupativum sine scriptis et eius ultimam voluntatem condere et ordinare et facere, quod et quam in hunc modum et formam facere procuravit et fecit, videlicet quia imprimis animam suam altissimo Redemptori recommendavit, et voluit et iussit sepelliri corpus suum, quando contigerit mori, in ecclesia Abbatie Burgi predicti in Monachato dicte ecclesie in sepultura sua et suorum predecessorum. Et amore Dei et pro anima sua reliquid et legavit operi ecclesie Abbatie predicte libras decem denariorum cortonensium, convertendas in utilitatem dicte opere et non aliter. Item reliquid et legavit de bonis suis pro honorando Corpus Domini in ecclesia Abbatie libras decem denariorum cortonensium. Item reliquid et legavit operi Sotietatis Gloriosissime Virginis Marie de Abbatia dicti Burgi libras decem denariorum cortonensium, convertendas in utilitatem dicte Sotietatis et opere eiusdem et non aliter nec alio modo. Item amore Dei et pro anima sua operi Glorisissime Virginis Marie de la Regghia de prope Burgum libras decem denariorum cortonensium, convertendas in utilitatem dicte opere et non aliter. In omnibus autem aliis suis bonis et rebus mobilibus et immobilibus et iuribus et actionibus quibuscumque presentibus et futuris eius heredes universales instituit et esse voluit atque fecit Antonium eiusdem testatoris fratrem carnalem pro dimidia et eius filios masculos dicti Antonii, si dictus Antonius tempore mortis dicti testatoris non viveret, equis portionibus inter ipsos filios dicti Antonii pro dicta dimidia, et pro alia dimidia instituit, esse voluit atque fecit Francischum et Sebastianum et Ieronimum fratres et condam filios Marci condam fratris carnalis dicti testatoris et nepotes ipsius testatoris pro altera dimidia, equali portione inter eos. Quos Antonium et filios ut supra pro dimidia et quos Francischum et Sebastianum et Ieronimum eius nepotes predict[o]s euis universales instituit, esse voluit atque fecit [et] sibi testatori succedere voluit pleno iure. [Et] hoc et hanc asseruit dictus testator esse eius ultimum testamentum et eius ultimam voluntatem, quod et quam valere voluit iure testamenti nuncupativi sine scriptis et, si dicto iure non valeret vel non valebit, saltem valeat et valere voluit iure codicillorum et donationis causa mortis vel cuiuscumque alterius ultime voluntatis. Cassans et irritans et revocans et anullans omne aliud testamentum et omnem aliam eius ultimam voluntatem hactenus a se factum et factam manu cuiuscumque notarii vel persone, volens hoc et hanc ceteris aliis prevalere et derogatorium esse omnium aliorum. Factum et conditum fuit dictum testamentum et eius ultima voluntas per dictum magistrum Petrum testatorem predictum et de eius voluntate, commissione et mandato scriptum, lectum et publicatum per me Leonardum notarium infrascriptum in Burgo Sancti Sepulcri in appotecha Abbatie residentie mei notarii infrascripti, sita subtus domibus dicte Abbatie, presentibus Nardo Gherardi Christofori Nardelli, Berardino Augustini Christofori, Michelino Bartolomei Iacobi Norchie, Vico Sini Checchi calzolario, Iohanne Mei Iohannis Goraccii et Christoforo Nannis Pellegrini barberio omnibus de Burgo predicto et Iuliano Francisci barberio de Plebe Sancti Stefani habitatore dicti Burgi testibus ad predicta per dictum testatorem et de eius voluntate et commissione, mandato dicti testatoris, testibus ad predicta vocatis, adhibitis et rogatis sub dictis anno, indictione et pontificatu et die quinta mensis iulii. Ego Leonardus […].