Location: Archivio di Stato, Firenze
Sub-Location: Notarile antecosimiano, 12233, Girolamo Lucarini, c. 223r
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: David Franklin
Published: yes
Publication Details: Published by D. Franklin, 'Piero della Francesca’s St Julian at Sansepolcro', The Burlington Magazine, CXLI, 1999, p. 475, and by J. R. Banker, Documenti fondamentali per la conoscenza della vita e dell'arte di Piero della Francesca, Selci-Lama, 2013, pp. 202-204, doc. CCLIX
Notes: Transcription by D. Franklin revised by M. Mazzalupi.

Concession of the space to build the chapel of the sacrament in Sant'Agostino in Sansepolcro, in the place in which the figure of Saint Julian (by Piero della Francesca).

Artist(s): Piero della Francesca
Dates: 8.10.1503
Donatio facta a fratribus Sancti Augustini domino Bartolomeo de Marcellis loci pro faciendo capellam. Dictis anno, inditione et pontificatu, die vero veneris 8° mensis ottobris. Actum in Burgo in ecclesia Sancti Agustini, sita iuxta viam communis a tribus et bona s(eu) domos dicte ecclesie et alios fines, ante altare maius dicte ecclesie, presentibus Iohanne Antonii Iohannis Verette, Lancilotto Bartolomei de Luna, Hieronimo Nerii Guidonis Francie et Antonio da Valcalla dicto el Pagietto, omnibus de dicto Burgo, testibus ad hec vocatis. Manifesste appareat omnibus qualiter venerandus pater frater Antonius Francisci Gorgiere de dicto Burgo Sancti Sepulcri, prior et eo nomine fratrum et conventus dicte ecclesie Sancti Augustini de Burgo, cum presentia, licentia et consensu fratris Nicolai magistri Nicole de Tolosa, fratris Iohannis Andree de Monte Politiano, fratris Sebastiani Bartolomei Gauccii de Santa Natolglia, fratris Augustini de Eugubio, fratris Augustini de Amelia et fratris Laurentii Francisci Romani de Burgo, omnium fratrum ordinis Sancti Augustini et in dicto conventui (!) Sancti Augustini de Burgo habitantium et in presentiarum familiariter in eo dimorantium, ad capitulum congregatorum dicto loco et in ecclesia predicta, sono campanelle ter pulsate more solito et consueto, de voluntate et commissione dicti patris prioris et omnibus aliis melioribus modis, via, iure, causa et forma quo, qua et quibus magis et melius potuerunt et possunt, dicti prior et fratres et dictus prior cum licentia, consensu, presentia et voluntate omnium dictorum fratrum presentium et consentientium, et dicti fratres cum licentia et presentia dicti prioris, et omnes insimul, dederunt et concesserunt generoso equiti et doctori artium et medicine domino Bartolomeo Marcelli de Marcellis de Burgo, presenti et aceptanti etc., locum pro faciendo unam capellam ad laudem et honorem Dei et Corporis Christi et pro retinendo Eucaristiam et Ostiam construendam s(eu) intitulandam, [que] intitulari teneatur capellam Corporis Christi, in muro dicte ecclesie aperte (!) versus viam Abarbagliatorum et ubi in presentiarum pictus est Sanctus Iulianus seu figura Sancti Iuliani, et cum altare que (!) dicitur l’altare seu capella Sancti Iohannis, que est illorum de Cresci, et possit dictus dominus Bartolomeus levare et devastare duas sedias cori dicte ecclesie pro faciendo capellam idoneam et condecentem pro dicto altare Corporis Christi et possit tollere quasdam lapides, cioè prete concie acte a fare il tabernaculo del Corpo di Christo che sono nel coro di detta chiesa, facte per tale edifitio et lavoro. Quem locum promixerunt dicti prior et fratres numquam tollere, sed pro dicto domino Bartolomeo et eius heredibus et successoribus diffendere ab omni homine et persona etc. Rogantes me etc.