Location: Archivio di Stato, Firenze
Sub-Location: Notarile antecosimiano, 7151, Niccolò di Bartolomeo Fedeli, c.n.n.

  • unpag
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Matteo Mazzalupi
Published: yes
Publication Details: Identified by E. Battisti, Piero della Francesca, Milan, 1971, II, p. 237

Receipt issued to Gianni Graziani by Marco della Francesca, also on behalf of his brothers Piero and Antonio, following the arbitrators decree of 6 November 1484, Sansepolcro.

Artist(s): Piero della Francesca
Dates: 14.1.1485
Quietatio Giannis Bartolomei de Gratianis. Dictis anno, indictione et pontificatu, die vero veneris quartadecima ianuarii. Actum in Burgo predicto in apotecha Abatie residentie mai notarii, presentibus Bernardino Angeli Rentii Cecchii et Valentino Mucii Valentini Cungii et Simone Luce dal Cassalino testibus de dicto Burgo vocatis et rogatis. Marchus condam Benedicti Petri de Francischis de dicto Burgo, eius proprio et privato nomine et vice et nomine magistri Petri et Antonii eius fratrum, pro quibus de rato et rati habitione solempniter promisit et se facturum et curaturum etc. sub infrascripta pena etc. sponte et ex certa scientia per se et eius heredes et subcessores dictis nominibus fuit confessus et contentus habuisse et recepisse a Gianne condam Bartolomei de Gratianis de dicto Burgo, eius dicto nomine debitore occasione laudi et sententie inter eos lati prout supra manu mei constat per ser Carulum de Biffolis sub die sexta novembris anni proxime elapsi de differentia inter ipsos vertente super quodam muro etc., quantitatem florenorum vigintisex ad rationem librarum quinque cortonensium pro quolibet floreno, sibi Marcho dictis nominibus debitorum occasione predicta, a qua quantitate tota et integra dictorum florenorum XXVI ad dicta rationem absolvit et liberavit, finivit et quietavit dictis nominibus dictum Giannem, presentem, stipulantem et recipientem etc. Et pactum de non petendo fecit etc. Que omnia etc. sub pena dupli etc. obligatione bonorum etc. Renumptiantes etc. et exceptioni non numerate pecunie etc. Nec non ab expensis hinc inde factis absolverunt etc. Rogantes me notarium etc. Cum licentia cancellandi instrumentum dicti debiti. Guarantigiam etc.