Location: Sezione di Archivio di Stato, Urbino
Sub-Location: Reg. Con. , Quartiere di Santa Croce, 84 1494
  • 34
    verso
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: John Shearman
Published: yes
Publication Details: L. Pungileoni, 'Elogio storico di Giovanni Santi pittore e poeta, padre del gran Raffaello di Urbino', Urbino, 1822, pp. 136-37; the present transcription is taken from J. Shearman, “ Raphael in early modern sources”, I, Yale University in association with the Bibliotheca Hertziana Max-Planck-Institut für Kunstgeschichte, New Haven and London 2003, pp. 58-60.
Notes: The original is lost. The text here depends on a copy.

Third and final will of Giovanni Santi, Urbino.

Artist(s): Giovanni Santi, Raphael
Dates: 29.7.1494
[Il presente documento è una copia dell'originale e si apre con una versione ridotta del documento del 27 luglio, inclusa l'eredità a favore di Bernardina di Piero Parte] In omnibus autem aliis suis bonis, mobilibus et inmobilibus, juribus et actionibus propriis et emphiteoticis, presentibus et futuris, ubicumque sunt et reperiri poterint, suos heredes universales instituit dominum Bartolomeum eius fratrem, Rafaelem eius filium legitimum [nel documento: legitingmmum] et naturalem ex domina Magia altera eius quondam uxor[e] [...]. Item tutorem autem et curatorem etc.; fideicommissarium autem huius testamenti dispositorem et exequtorem fecit et esse voluit Perum Partis Simonis de Urbino eius socerum etc.; et hanc suam ultimam voluntatem cassans alteram et annullans. Actum, factum, conditum et vulgarizatum per me Lodovicum notarium infrascriptum, in civitate Urbini et in domo dicti testatoris, sita in dicta civitate et in contrata Montis iuxta viam publicam, bona olim Johannis Luce Zachagni, bona heredum Seraffini de Monte Falcone, et alia latera, sub annis Domini ab eius nativitate Mill.o cccco LXXXXI-III.o, indictione XII, tempore domini Alexandri pape vi, die vero xxviiii mensis julii. [Una ulteriore copia del testamento -Urbino, Biblioteca Univesritaria, Fondo Comune, b. 174, fasc. 2c- continua così:] Predictis omnibus et singulis interfui et ea rogatus scribere scripsi et publicavi, signumque meum consuetum apposui, dicto millesimo die 20 mensis augusti authenticavi, et dicto Pero restitui. Dicto millesimo die 26 mensis augusti presens instrumentum presentatum fuit Registro Comunis Urbini per Perum Partis, et die ultima dicti mensis registratum fuit per me notarium infrascriptum. Et ego Mattheus Ser Thome Ludovici de Oddis de quadra Episcopati, publicus imperiali auctoritate notarius et nunc notarius dicti Registri, presens instrumentum prout in suo originali inveni ita de verbo ad verbum, nil addendo vel minuendo, fideliter registravi et ad fidem premissorum omnium hic me subscripsi, signumque meum consuetum apposui. Loco signi.