Location: Roma, Biblioteca Nazionale Centrale
Sub-Location: MS Vitt. Em. II 308
  • 6
    page
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: John Shearman
Published: yes
Publication Details: The document was first discovered by M. Minghetti, “Raffaello a Roma sotto Giulio II”, in “Nuova Antologia” LXIV, Ser. 2, XXXIX, 1883, p. 613; the present transcription is taken from J. Shearman, “ Raphael in early modern sources”, I, Yale University in association with the Bibliotheca Hertziana Max-Planck-Institut für Kunstgeschichte, New Haven and London 2003, pp. 154-55.
Notes: Pages 6-8 (formerly cc. 3v-4v). The document can be dated to 18 and 21 November 1511.

Raphael is a garantor in a property transaction and on 21 November he is present at a meeting in front of St Peter's.

Artist(s): Raphael
Dates: 18.11.1511
De Portiis apud Gays. Per hoc presens etc., sit notum quod, cum sit quod venerabile hospitale Sancti Ambrosii nationis Lombardorum de Urbe inter alia bona habeat duas domos contiguas, positas in Urbe in regione Pontis, quibus a duobus lateribus sunt vie publice, ab alio domus eiusdem hospitalis locata domine Candide Hispane et ab alio bona domini Tranquilli de Romaulis cubicularii clerici Camerae Apostolicae notarii, qui [corretto:quae] non modica indigent reparatione et pro quibus solum et dumtaxat hospitale ipsum ex pensione annua percipit et percipere consuevit ducatos quadraginta duos de carlenis, considerantes igitur et provide attendentes domini guardiani eiusdem hospitalis quod, si dicte domus ut supra confinate discretis viris magistris Baltasari Johannis Salvestri de Senis pictori et Petro eius fratri, in Urbe residentibus, in emphiteosim ad secundam generationem seu nominationem modis et pactis infrascriptis concedantur, ipsi Baltasar et Petrus pro censu et canone annuo eidem hospitali solvent ducatos quadraginta duos de carlenis ad computum carlinorum dicte [corretto: decem] monete veteris pro quolibet ducato in bona moneta, et ulterius infra quinque annos proxime futuros in bonificatione et melioramentis domorum earundem ducatos trecentos similes exponent [spazio bianco], profecto in evidentem utilitatem ipsius hospitalis cederet, hinc est quod anno a nativitate Domini millesimo quingentesimo undecimo, indictione decimaquarta, die vero decima octava mensis novembris, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Julii divina providentia pape secundi anno octavo, in mei etc., honorabiles viri domini Johannes Maria Pagalius et Iohannes Angelus de Benciis, moderni guardiani societatis hospitalis Sancti Ambrosii, cum presentia, consensu et voluntate honorabilis viri domini Bernardini de Marchesiis eiusdem hospitalis camerarii etc., locationis titulo in emphiteosin dederunt, cesserunt etc., prefatis Baltasari et Petro, Baltasari videlicet presenti et pro se ipso ac Petro eius fratri, licet absenti, et eorum et cuiuslibet ipsorum filiis tam masculis quam feminis etc., domos supradictas etc., ad habendum etc. Hanc autem locationem fecerunt dicti domini Iohannes Maria et Iohannes Angelus guardiani cum pacto etc., quod dicti Baltasar et Petrus teneantur et debeant pro annuo censu seu canone ducatos quadraginta duos de carlenis in duobus terminis, videlicet de semestri in semestre etc. Item, quod si contingat fieri aliquam nominationem, ipsi conductores teneantur nominationem huiusmodi guardianis intra sex menses notificare, alioquin etc. Item quod dicti Baltasar et Petrus teneantur et debeant in bonificatione et melioramentis in ipsis domibus exponere ducatos centum similes infra duos annos proxime futuros et pro illis dare cautionem idoneam, videlicet magistrum Raphaelem Ioannis Sancti de Urbino etiam pictorem, Romanam curiam sequentem etc. Eisdem anno, indictione et pontificatu quibus supra, die vero veneris XXI antedicti mensis novembris, in mei etc., personaliter constitutus supradictus magister Raphael Iohannis Sancti de Urbino certificatus de supradicta promissione, videlicet de exponendo centum ducatos de carlenis in melioramentis et bonificatione dictarum domorum, sciens se non ad premissa non teneri etc., sed teneri volens etc., promisit obligando se etc., in ampliori forma Camere etc. Acta fuerunt hec ante basilicam Principis Apostolorum de Urbe etc., presentibus ibidem venerabilibus viris domino Johanne de Sereyo canonico Sancti Dionisii Leodiensis et Johanne de Artiscomt canonico Beate Marie oppidi Huyensis Leodiensis diocesis.