Location: Archivio di casa Bini Smaghi, Firenze
Sub-Location: Pergamena

  • unpag
Type:Other text
Language:Latin
Transcription Author: Fiorenzo Canuti
Published: yes
Publication Details: Published by F. Canuti, “Il Perugino”, Siena, 1931, vol.2, p. 168.

Perugino takes out a mortgage on a property bought from Mattia d'Antonio. The painter himself is not present, as he is in Perugia at the time. Florence.

Artist(s): Pietro Perugino
Dates: 15.2.1501
In Dei Nomine. Amen. Anno Domini ab eius salutifera Incarnatione millesimo quingentesimo [stile fiorentino 1500], inditione quarta, die vero quinta decima mensis februarii. Actum in populo S. Mariae supra Portam, de Florentia, presentibus Benedicto Bernardi de Puccinis et Francisco Tommasii Stagii de Torrisio, testibus ad infrascripta omnia et singula vocatis, habitis, et rogatis, etc.. Universis et singulis presentis publici instrumenti seriem inexpecturis pateat evidenter, et notum sit qualiter Antonius Ubertini Ser. Marchisini de Donatis civis florentinus, omni meliori modo et via, jure, et forma, quibus magis et melius potuit et eidem licuit et licet per se et suos haeredes, jure proprio et in perpetuum; sed primo et ante omnia obligando et hipotecando infrascripta bona infra comptenta et confirmata Magistro Piero Christophori, alias Perugino, pictori, et eius haeredibus et successoribus, licet absenti, et mihi notario infrascripto ut publice persone, pro eo et eis rexpective presenti recipienti, et stipulanti pro defentione generali unius domus vendite per infrascriptum Mactiam Antonii Pauli, ligatorem in[….] dicto Magistro Piero, manu ser Johannis ser Francisci ser Lapucci notarii fiorentini sub die […] anni Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo octavo, positae in populo S. Petri Majoris de Florentia, infra suos confines vel alios veriores, et ita expressit. Primo et ante omnia obligavit et jpotecavit quam alteri creditori dicti Mactiae etiam potiori in tempore et in jure, et postea successori, firma tamen prima remanente suprascripta obligatione, quae precedat et precedere voluit presenti obligationi et jpotoechae primo obligat. et jpoteca. Dominae Tomassiae uxori dicti Mactiae et filiae Domini Benedicti Cartolarii et eius haeredibus, et successoribus, licet absenti et mihi notario ut publice persone pro ea et eis ut supra recipienti, et stipulanti pro dotibus suis confessatis per dictum Mactiam eius virum sive per eum quomodolibet habitis quam alteri creditori dicti Mactiae etiam potiori in tempore et in jure, adeo quod effectus sit quod in infrascriptis bonis primo dictus Magister Pierus, et eius haeredes et successores dictae dominae et eius haeredibus et successoribus pro causis et rationibus supra scriptis precedant in jpotecha, et obligatione, quam ceteris omnibus creditoribus dicti Mactiae et habentibus jpotecham in bonis ipsius Mactiae, etiam quae essent potiores in tempore et in jure, et in tempore tantum, et in jure tantum, et primus semper precedat dictus Mag. Pierus, et eius haeredes, et successores, et habentes vel habituri jus vel causam ab eo vel eis; et postea dicta domina et eius haeredes et successores quando intra se litigarent supra jpotecha predicta et cum dictis obligatis, etiam potioribus in tempore et in jure - dedit, vendidit, tradidit, et concessit dicto Mactiae Antonii Pauli ligatori in Doana civi fiorentino, presenti, pro se et suis haeredibus et successoribus, et cui, vel quibus jura sua concesserit, recipienti, et ementi et stipulanti unum poderectum cum domo pro domino et laboratore, et terris laboratis, vineatis et boschatis, et sodis, et castagnatis, et aliis suis pertinentiis, posito in populo S. Donati de Polchanto, etc..