Location: Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana.
Sub-Location: MS Vat. lat. 3364.
  • 169
    recto
Type:Institutional record
Language:Latin
Transcription Author: John Shearman
Published: yes
Publication Details: P. Bembo, 'Epistolarum Leonis Decimi Pontificis Max. nomine scriptarum libri sexdecim”, Venezia 1536, Bk IX, xiii; the present transcription is taken from J. Shearman, “ Raphael in early modern sources”, Yale University in association with the Bibliotheca Hertziana Max-Planck-Institut für Kunstgeschichte, New Haven and London 2003, pp. 186-189.
Notes: The document appears on the following folios: c. 169r-v.

Leo X names Raphael as the architect of Saint Peter's.

Artist(s): Raphael
Dates: 1.8.1514
Raphaello Urbinati Cum praeter picturae artem, qua in arte te excellere omnes homines intelligunt, is a Bramante architecto etiam in construendis aedibus es habitus, ut tibi ille recte Principis Apostolorum templi Romani a se inchoati aedi ficationem committi posse moriens existimaverit; idque tu nobis forma eius templi confecta, quae desiderabatur, totiusque operis ratione tradita docte atque abunde probaveris: nos, quibus nihil est prope antiquius quam ut fanum id quam magnificentissime quamque celerrime construatur, te magistrum eius operis facimus cum salario num[m]um aureorum trecentorum tibi annis singulis curandorum a nostris pecuniarum, quae ad eius fani aedificationem erogantur ad nosque perferentur, magistris, a quibus id salarium aequis pro tempore portionibus dari tibi cum petieris sine mora etiam mensibus singulis iubeo. Te vero hortor ut huius muneris curam ita suscipias, ut in eo exercendo cum existimationis tuae et nominis, quarum quidem in iuvenili aetate bona fundamenta iacere te oportet, tum spei de te Nostrae paternaeque in te benivolentiae; demum etiam fani, quod in toto orbe terrarum longe omnium maximum atque sanctissimum semper fuit, dignitatis et celebritatis, et in ipsum principem Apostolorum debitae a nobis pietatis rationem habuisse videare. Datum Kalendis augusti, anno secundo, Roma.