Location: Archivio di Stato, Firenze
Sub-Location: Notarile antecosimiano, 8569, Lorenzo Galli, aa. 1490-1499, cc. 60r-61v
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Nicoletta Baldini
Published: yes
Publication Details: Published by N. Baldini, La bottega di Bartolomeo della Gatta. Domenico Pecori e l'arte in terra d'Arezzo fra Quattro e Cinquecento, Florence, 2004, pp. 316-317, doc. 10
Notes: Transcription by Nicoletta Baldini revised by Matteo Mazzalupi.

Bartolomeo della Gatta, prior of San Clemente, presents a papal brief to two Vatican commissari on 21 April 1494 authorising him to sell some plots of land, Arezzo.

Artist(s): Bartolomeo della Gatta
Dates: 5.8.1494
Sublicationis (!) vero in dicto brevi intercluse talis erat tenor et forma de verbo ad verbum. A capite: "Io(hannes) Ragusin(...) alterius manu scripte. Beatissime pater, exponitur Sanctitati Vestre pro parte devoti illius oratoris Petri Antonii, prioris prioratus Sancti Clementis, arretine diocesis, ordinis camaldulensis, quod dictus prioratus obtinet quinque petias terrarum, ex quibus annuatim vix percipit fructus valoris unius floreni auri de camera, propterea, si dicte petie terrarum venderentur et pretium illarum in emptionem aliorum bonorum immobilium eidem prioratui magis utilium converteretur, id in evidentem ipsius prioratus cederet utilitatem. Supplicat igitur Excelsam Sanctitatem Vestram prefatus orator quatenus, utilitati dicti prioratus consulentes sibique specialem gratiam facientes, aliquibus probis viris in martibus (!) illis commo... (?) ut, si eis constiterit venditionem dictarum terrarum cedere in evidentem dicti prioratus utilitatem ecclesie, ut terras huiusmodi uni vel pluribus personis etiam laicis, cum quibus poterit ipsius prioratus conductionem facere meliorem, dummodo pretium seu pretia in emptionem aliorum bonorum immobilium dicto prioratui magis utilium convertatur, alienandi et vendendi auctoritate apostolica licentiam et facultatem tribuant et concedant alienationemque et venditionem huiusmodi, postquam facte fuerint, eadem auctoritate approbent et confirment suppleantque omnes et singulos defectus tam iuris quam facti, siqui forsan intervenerint [*****] committere et mandare [*****] de gratia spetiali, constitutionibus et ordinationibus apostolicis et illa presertim Pauli pape secundi predecessoris nostri (!) super alienationem bonorum ecclesiasticorum immobilium edita ceterisque in contrarium facientibus non obstantibus quibus-