Location: Archivio di Stato Perugia
Sub-Location: Archivio Notarile, Notaio Felice d’Antonio, Prot. 1514, N. 1891
  • 243
    recto
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Fiorenzo Canuti
Published: yes
Publication Details: Published by F. Canuti, “Il Perugino”, Siena, 1931, vol.2, pp. 263-264.

The Salviucci brothers recognise receipt of 1600 florins from Perugino for the farms in a public act, Perugia.

Artist(s): Pietro Perugino
Dates: 24.8.1514
Actum Perusiae in domibus Antonii et Francisci Salvucci, etc., praesentibus Leontio Gabrielis, et Jacobo Guglielmi ser Gherardi de Castro Plebis. Johannes Franciscus Salvutii de Perusia, P. S. Susannae, nomine suo et suorum Fratrum carnalium, pro quibus de rato promisit, fecit finem, refutationem, et pacem de ulterius aliquid non petendo, Mag. Petro Xfori, pictori dignissimo, de Castro Piebis, civi perusino, presenti, stipulanti, et recipienti per se et suos haeredes, de florenis ducentis, ad XL bol. pro flor., pro residuo mille sexcentorum florenorum debitis pro pretio duorum poterorum et bonorum, dicto Mag. Petro venditorum, ut patere dixerunt manu mei Notarii; et hoc fecit quia fuit sponte confessus habuisse et recepisse a dicto Mag. Petro, et dixit quod habuit et recepit hoc modo : videlicet quod dictos ducentos florenos dictus Mag. Petrus dictam quantitatem accordavit et satisfecit Alphano de Alphanis de Perusia, creditori dicti Johannis.