Location: Archivio di Città della Pieve
Sub-Location: Archivio Notarile. Notaio F. Catalucci, Prot. 1513-1518.
  • 81
    verso
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Fiorenzo Canuti
Published: yes
Publication Details: Published by F. Canuti, “Il Perugino”, Siena, 1931, vol.2, p. 161.

Perugino issues a procuration act to Angelo di Michele, while he himself is in Città della Pieve.

Artist(s): Pietro Perugino
Dates: 8.1.1515
Magistri Petri Pictoris Procura. Actum in terra Castri Plebis in domibus positis supra aromatariam Mariani Francisci, per eum conducta ab hospitali S. M. Scalarum de Senis, sitis in platea publica comunis, praesentibus ibidem Sebastiano Dominici Brizi et Hieronimo Maddali Mazzette de Castro Plebis, testibus vocatis, etc. Vir celeberrimus et in pictura eximius Magister Petrus Cristoferi Vunnucci, de Terra Castri Plebis, et civis perusinus, omni meliori modo, via, et forma, quibus de jure fieri potest et debet, fecit, constituit, ordinavit atque creavit suum verum legittimum et indubitatum procuratorem, petitorem, et exactorem, Angelum[…] cartulanum de Civitate Fiorentine, eius convicinum in dicta Civitate, absentem tamquam praesentem[...] ad petendum, et exigendum, nomine et vice ipsius Magistri Petri, omnes et singulas pagas ac et pecuniarum quantitates quascunque, de dotibus Dominae Clarae filiae quondam magistri Lucae Jacobi de Sitignano et civis fiorentini, eius ad praesens uxoris, et hoc a Monte Dotum in dicta civitate Florentiae, de septem numero pro quolibet centenario, ac et de omnibus quae nomine ipsius recipiet refutandum, et [...] cum omnibus et singulis quibuscunque solemnitatibus quae in talibus requiruntur et fieri consuevit, et in omnibus solet, etc.; et cedens dicto eius procuratori plenum, liberum, generalem ac specialem mandatum, quae etc [...], promittens in omnibus et per omnia habere, et tenere, proprio inviolabiliter omne id quod per dictum, eius procuratorem in praedictas, dictum, factum, compositum, gestum, exactum fuerit, ac et procuratum, etc.