Location: Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana
Sub-Location: MS Vat. lat. 3535, "Scripturus quae memoratu digna Romae et in Italia ab excessu ex hac vita Adriani VI. Pontificis Maximi gesta sunt"
  • 96
    verso
Type:Other text
Language:Italian/Latin
Transcription Author: John Shearman
Published: yes
Publication Details: The document was first discovered by E. Bacha, Les Commentaires de Vianesius Albergatis, in Compte rendu des séances de la Commission royale d'Histoire de I'Acad. royale de Belgique, s. 5, I (1891), pp. 125-26; the present transcription is taken from J. Shearman, “ Raphael in early modern sources”, Yale University in association with the Bibliotheca Hertziana Max-Planck-Institut für Kunstgeschichte, New Haven and London 2003, pp. 763-64.
Notes: The document appears on the following folios: cc. 96v-97r.

Vianesius Albergati il Giovane describes the Vatican Palaces, including a description of the tapestries designed by Raphael in the Sistine Chapel.

Artist(s): Raphael
Dates: *.1523
[...] Igitur in monte Vaticano aedes sunt pontificiae, quas Palatium vocant; eas ingredienti cum paulum ascenderis, tres amplae tibi se offerunt aulae. Quarum prima Caesaris, secunda Regum, tertia Ducum nominantur, quod hi principes cum salutandi pontificiis grata ad Urbem veniunt, primo ingresso easdem in aulas suo ordine recipiantur, audianturque. In quarum primam ingredientibus, ad dexteram est sacellum, quod a conditore Nicholao nomen habet, ubi quando pontifex sacris non operatur, quotidie sacerdotes statutis horis Deo Optimo Maximo, cuius ibidem numen eternum religi[o]sissime servatur, hymnos canunt. Quo in loco ad consultandum tractandumque de elèctione patres, coeteris exclusis conveniunt. A leva Xisti 4.ti aliud sacellum conspicitur, maxima impensa constructum (fuit enim Sistus in operibus publicis extruendis valde magnificus), ut eo loci interveniente pontifice, cardinales assistentesque (sic enim praelatos, qui in sacris pontifici adsunt, vocant), quibus solis ea in ara sacrificare licet, pro dignitate, et tanti ordinis maiestate, solennia sacra facerent, quod quidem sacellum Julius II opera Michaelis Angeli, pingendi sculpendique scientia clarissimi admirabili, exornavit pictura, quo opere nullum absolutius extare aetate nostra plerique iudicant. Moxque Leo x.mus, ingenio Raphaelis Urbinatis architecti et pictoris celeberrimi, auleis auro purpuraque int[ert]extis insignivit, quae absolutissimi operis pulchritudine omnium oculos tenent, animosque in admirationem convertunt. [...]