Location: Archivio di Città della Pieve
Sub-Location: Archivio notarile, notaio Felice Catalucci, Prot. X.
  • 21
    verso
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Fiorenzo Canuti
Published: yes
Publication Details: Published by F. Canuti, “Il Perugino”, Siena, 1931, vol.2, pp. 99-100.

Perugino's children, their father deceased, sell the family home to Pietro di Masio Lazari, Città della Pieve.

Artist(s): Pietro Perugino
Dates: 23.12.1523
Sub eodem millesimo indictione et pontificatu, die vero vigesima tertia Decembris: Actum in terra Castri Plebis, in domo solitae abitationis Magistri Petri Cristopheri Vannuccioli, pictoris egregii, sita in Tertiero Burgi Intus, a capite stratae Vecciani, praesentibus Meio Mariotti Bartholomei, Hieronimo Magdali Mazzette et Matteo Juliani Laurentii Baldutii, omnibus de Castro Plebis, testibus vocatis, etc. Baptista et Franciscus, filii et heredes q. Magistri Petri Cristoferi Vannuccioli de terra Castri Plebis, pictoris egregii, ipse tamen Baptista integrae et perfectae aetatis suae, ac et validae ad infrascripta omnia peragenda: Franciscus autem praedictus, minor annis vigintiquinque et consequenter non idoneae aetatis, et tamen ut ipse asseruit annorum viginti, et idcirco vigore sancti iuramenti dati, ac etiam volens, etc. iuramento infrascripta omnia prout de iure retinere, valere, et tenere in omnibus et ad maius robur ac valorem, dominus Baptista de rato promittens quod infrascripta omnia habuerit et habebit rata, grata, et firma, alias de suo proprio attendere et observare inviolabiliter promittens; nec non et idem Baptista promittens de rato etiam pro Michelangelo, eiusque ipsorumque fratre carnali, pupillo annorum sexdecim ut circa, absenti, et etiam ut ipsorum procurator, prout ipse asseruit, videlicet quod infrascripta omnia inviolabiliter, etc... et firma et rata habebit alias de suo proprio, observare promittens per se ipsos et cuiuscumque ipsorum heredes et successores, iure proprio, et in proprium, et per verum et directum allodium, nomine et titulo vendictionis, dederunt, vendiderunt, trastulerunt, cesserunt, et concesserunt Petro Masi Lazari de terra Castri Plebis, ibidem praesenti, stipulanti, acceptanti per se suosque eredes et successores, unam domum aptam ad abitandum, eorum olim solitae abitationis, sita in terra Castri Plebis, cum omnibus suis iuribus et pertinentiis, sita in terra Castri Plebis, a capite stratae publicae Vecciani, iti Tertierio Burgi Intus, et in confinibus plateae publicae comunis, iuxta stratam publicam a duobus lateribus, res Gervasii Guglielmi Ser Matthei, cum quolibet fundo ipsius domus venditae; et a tergo res eredum Nicolai Francisci Brizi, ut si quae essent dictae domus venditae a parte inferiori plures meliores seu viciniores confines, etc. Et hoc fecerunt pro pretio, nomine et solutione pretii, ducatorum 100 largorum aurii boni, puri, et iusti ponderis […]. De quibus quidem pecuniarum quantitatibus praefati venditores fuerunt confessi et contenti se habuisse et recepisse ab eodem Petro emptore ducatos octuaginta octo auri largos, computatis in dicta summa ducatis quatuordecim auri, quos Dominus Petrus tamquam procurator ipsorum venditorum dixit persolvisse Fraternitati S. Salvatoris de Castro Plebis, de quibus praefatus olim Magister Petrus, pater ipsorum venditorum, erat debitor Fraternitati praedictae; computatis etiam in dictis octuaginta octo ducatis auri ducatos auri quinque, ut apparere dixerunt in libro ipsius Petri emptoris; ducatos auri duodecim alteros auri de pretio domus predictae, dominus emptor promisit solvere praedictis venditoribus per totum mensem Decembris; de quibus quidem ducatis octuaginta octo fecit eidem Petro emptori predicto finem et refutationem, etc.