Location: Carmina quinque...
Sub-Location:
  • 83
    page
Type:Poem
Language:Latin
Transcription Author: John Shearman
Published: yes
Publication Details: Carmina quinque illustrium poetarum', Venezia 1558, pp. 83-84; the present transcription is taken from J. Shearman, “ Raphael in early modern sources”, Yale University in association with the Bibliotheca Hertziana Max-Planck-Institut für Kunstgeschichte, New Haven and London 2003, pp. 650-53.

Carmen di Baldassarre Castiglione on Raphael's death.

Artist(s): Raphael
Dates: *.1520
Quod lacerum corpus medica sanaverit arte, Hippolytum, stygiis et revocarit aquis, Ad stygias ipse est raptus Epidaurius undas. Sic precium vitae mors fuit artifici. Tu quoque dum toto laniatam corpore Romam Componis miro Raphael ingenio, Atque Vrbis lacerum ferro, ignis, annisque cadaver, Ad vitam, antiquum iam revocasque decus, Movisti superum invidiam, indignataque mors est, Te dudum extinctis reddere posse animam; Et quod longa dies paulatim aboleverat, hoc te Mortali spreta lege parare iterum. Sic miser heu prima cadis intercepte iuventa, Deberi et morti nostraque nosque mones.