Location: Editio princeps da P. Bembo.
Sub-Location:
  • 188
    page
Type:Printed book
Language:Latin
Transcription Author: John Shearman
Published: yes
Publication Details: P. Bembo, “Epistolae familiares”, Venezia 1552, p. 188; J. Shearman, “ Raphael in early modern sources”, I, Yale University in association with the Bibliotheca Hertziana Max-Planck-Institut für Kunstgeschichte, New Haven and London 2003, pp. 167-68.

Pietro Bembo writes to Julius II, describing the Pope's new library.

Artist(s): Raphael
Dates: 20.1.1513
[ ... ] Ptolemaeum quidem Philadelphum, Aegypti, atque Attalum Pergami regem laudamus; quod in comparandis ad eas bibliothecas celeberrimas, quas instituerunt, libris omnem operam adhibuerint. Ita pulchrum semper maximis, et in summo imperio constitutis hominibus fuit iuvisse studia litterarum, et ingeniis materiam suppeditavisse optimis se in artibus exercendi. Eam tu curam et diligentiam eorum aemulatus, ad illam egregiam bibliothecam Vaticanam ab iis, qui fuerunt ante te pontificibus maximis comparatam, addis adiungisque alteram, non illam quidem librorum numero, sed cum eorum, quibus est referta, probitate atque praestantia, tum loci commoditate amoenitateque propter elegantiam marmorum et picturarum, speculasque bellissimas, quas habet, ad usum pontificum multo etiam amabiliorem. Huic tu bibliothecae quod ornamentum, quam venustatem, quam etiam auctoritatem addere atque tribuere maiorem possis, hoc illius divini [Cicero] prope hominis invento in lucem reddito, hac scribendi arte restituta, plane non video [ ... ] XIII Kal. Febr. M.DXIII.