Location: Il testo deriva dall'editio princeps dell'opera di Cortesi.
Sub-Location:
  • 142
    page
Type:Personal Letter
Language:Latin
Transcription Author: John Shearman
Published: yes
Publication Details: G. Cortesi, 'Gregorii Cortesii mutinensis, R. R. Ecclesiae Presb. Cardinalis, Epistolarum familarum Liber', Venezia 1573, pp. 142-45; J. Shearman, “ Raphael in early modern sources”, I, Yale University in association with the Bibliotheca Hertziana Max-Planck-Institut für Kunstgeschichte, New Haven and London 2003, pp. 221-30.
Notes: Shearman dates the document between 1515 and 1525.

Gregorio Cortese writes to a certain abbot regarding his failed attempt to have Raphael work for him.

Artist(s): Raphael
Dates: *.1515
Abbati cuidam. Gregorius s[alutem]. Quod tibi summopere cordi esse intellexi, dedi operam ut in novo aedificio omnia ex sententia tua constituerentur. Primumque coenationem illam quidem amplam et luminosam (erat enim longa cubitis sexaginta, altitudo latitudini prope modum aequalis triginta cubitorum, eo artificio testudinata quod antiquis incognitum architecti nunc lunulas vocant, fenestrae quaternae trinum senumque cubitorum). Tamen quia tibi placere audieram, in alteram aedificii partem membrum illud promovi, ubi hinc orientem hibernum solem, inde vero aestivum habeat occidentem. Omnino commodior erit ad ipsam accessus έκ τού κοιμητηρίου, haud paulo quam prius fuerat; fenestras paululum restrictiores humilioresque quam antea fieri iussi, in parva enim longitudine sexdecim cubitos ipsarum apertiones occupassent, quod cum deforme, tum etiam vehementer incommodum futurum esse videbatur. Ante ipsam coenationem, atrium est quadratum, cubitorum triginta, aequum videlicet coenationis latitudini, in cuius meditullio marmoreus fons est cui subest concha permagna, Lunensis marmoris, duodecim palmis a labio ad labium expansa. Superius vas sphaericum ex ophite in quod, per tubulos subvecta, aqua octo demum siphunculis effunditur, sic fusis ex auricalcho ut dracones videantur, in sublime aquam eiaculantes. In sublimiori sphaerae parte parva basis est, et in ea Moses virga percutiens silicem. In ipsius conchae fundo delphinos, cetos et eius generis pisces complures eminenti sculptura fieri iussi, ut cum aqua repletum vas fuerit, nihil iucundius intueri tibi posse videaris. Ex atrio aditus est in peristylium, seu mavis compluviatum cavaedium appellare, in quo mira solicitudine artifices laborant, vellent enim opus sanum rectumque per comitiorum dies praestare. Erat porro inter me et Pannutium non mediocris disceptatio, quod ille non murulos inter columnas sed stamillos fieri oportere diceret, et sub unaquaque columna stylobatam, putabat enim opus eo pacto longe delectabilius futurum. Mihi ea potissimum ratione non probabatur quod scirem murulos adinventos fuisse, ne ex stillicidiis defluens aqua, porticus peristylii aspergine madefaceret, nunc si derelinquatur inter stamillos apertio, id incommodum nos vitaturos non esse facile, omnes intelligere puto. Columnas praeterea striatas, cum adeo parvae sint et praeterea duplices, mihi fieri non placebat. Tu quid tibi videatur rescribes. Raphaelem pictorem aetate nostra, ut nosti, veteribus illis excellentissimis comparandum, conveniendum curavi ut coenationis interiorem frontem pingeret; is ita respondit ut gravate admodum Romam se relicturum esse ostenderet, nec si id faceret, maxima sine mercede esse facturum, ut mihi videatur mille illi aureorum num[m]um ludibrio futurum esse. Quare alterum repperi, qui idem opus trecentis aureis num[m]is absolvet, et si non Apelles, forte tamen Parrhasius futurus. Pavimenta invicem prius confricatis lateribus, sic polita et coniuncta sunt ut cum nusquam calcem habeant; nihil tamen diuturnius, ut opinor, excogitari possit. Summae praeterea pulchritudinis quod operis reticulati speciem prae se ferrant. Bases omnes et capitula dorico opere, nihil pene antiquitati cessura sunt. In κοιμικτηρϊω nihil ex priori modulo immutatum est, praeter valvarum compagmenta et epistolia, quae omnino non apponentur, negant enim id ex simplicitate ordinis nostri esse. In bibliotheca quo ad nostrum fieri poterit elaborabimus ut ea liberrimo coelo et plurimum luminis habeat, et ad saluberrimam regionem prospectus sit, uti ne et libri facile tineas procreent, et situ putrescant compagines. Longa erit cubitis centum, lata autem triginta, triplici formis testudinata, quorum medius aliquantulum excelsior erit, ea proportione ad caeteros quam habet in homine ad humeros caput. Columnis hinc inde novem medius ipse fornix sustinebitur ut scilicet intercolumniorum spacium sit cubitorum decem. Epistylium super capitula per totius bibliothecae longitudinem pertinebit sub basibus stylobatae erunt. Sic enim et ad speciem decentius et commodius ad usum futurum esse iudicatum est. Plutei interius exteriusque libris farciri poterunt, a columnis ad parietis protensi, ut tamen ambulationem duorum cubitorum derelinquant. Sub medio fornice, pavimentum expeditum relinquitur, ambulationis gratia. Tu operam dabis ut cathenulae ex auricalcho fiant, non minus quatuor millibus. Ad pluteas praeterea tabulas ex laricis quamplurimas si coemeris, eas nos misso ad te navigio adverso flumine subvehi curabimus. De globis, in quibus et terrarum orbis et astrorum situs describendus est, alias dabimus operam, ut quid nobis videatur intelligas. Vale.