Location: Archivio di Stato, Forli
Sub-Location: Atti dei notai di Forlì, Francesco Palatini, vol. 92 (27.12.1487-29.9.1488)
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry
Published: yes
Publication Details: R. Buscaroli, Melozzo da Forlì nei documenti, Rome, 1938, pp. 91-93; S. Dall’Ara & S. Togni, ‘Melozzo nei Documenti’ in ed. D. Benati, M. Natale & A. Paolucci, Melozzo da Forlì, exh. cat., Forli (S. Domenico), 2011, pp. 363-4.

Giacoma, widow of Giuliano di Melozzo degli Ambrogi, makes a second will, naming her son Melozzo as her universal heir.

Artist(s): Melozzo da Forlì
Dates: 23.1.1487
Die martis XXIII ianuarii 1487. Domina Iacoba, filia quondam Francisci Santis et uxor quondam Iuliani Meloti de Forlivio, sana mente, sensu sed licet corpore languens, suarum rerum et bonorum omnium per hoc presens nuncupativum testamentum sine scriptis in hunc modum factum procuravit et fecit. In primis namque reliquit pro mala ablatis incertis solidos X bononinorum; sepulturam suam esse voluit et ellegit apud ecclesiam Sancte Trinitatis de Forlivio, circa quam expendi voluit illud quod videbitur Ioannino Burnaldo et Pasio quondam Bartolomei pelliparii, quos ex nunc in suos comissarios esse voluit etc. cum plena auctoritate etc. Ittem reliquit iure legati ecclesiis Sancte Crucis, Sancti Francisci, Sancti Hieronimi, Sancte Trinitatis de Forlivio unum duplerium valoris solidorum XX bononinorum pro quolibet et qualibet ecclesia. Ittem reliquit dicto Ioannino iure legati domum ipsius testatricis positam in contrata tumbarum Sancti Blasii intus, iuxta vias, dominum Petrum de Cotelalto, magistrum Antonium de Brissia muratorem, magistrum Iulianum Cortesanum et alios. Si vero dictus Ioanninus decesserit sine filiis et filii dicti Ioannini decesserint etiam sine filiis, tunc et eo casu voluit quod dicta eius domus vendatur per guardianum Sancti Hieronimi et abbatissam dicti monasterii Sancte Marie qui pro tempore fuerint [added in margin] et eius precium converteretur in fabrica Sancti Hieronimi et Sancte Marie de la Ripa pro anima eius testatricis. Et voluit quod Melotius filius dicte testatricis et domina Margarita filia ipsius testatricis in omnem casum iudicare possint se reducere in dicta domo pro eorum usu et necessitate.