Location: già Archivio di Stato, Messina
Sub-Location: notaio Santoro Azzarello, volume degli anni 1456-1458

  • unpag
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Gioacchino Di Marzo
Published: yes
Publication Details:
Notes:

archive.Document.title

Artist(s): Antonello da Messina
Dates: 21.4.1457
Eodem. Paulus de Chacho de Milito ducatus Calabrie, consenciens etc., presente ibidem et ab eo stipulante magistro Antonio de Antonio pictore cive Messane, animo veritatem confitendi, conveniendi et se obligandi, sponte confessus est quod, cum dictus Paulus se obligaverit eidem magistro Antonio servire per annos tres, cui ipse magister Antonius promisit dare victum, potum et docere artem suam et in fine termini ei dare uncias tres, a quibus serviciis ipse Paulus promisit non recedere pro nulla causa, prout hec et alia lacius continentur et narrantur in publico contractu Messane confecto manu notarii Antonii de Mediolano olim ***, cuius contractus vigore ipse Paulus statim servierit eidem magistro Antonio per annum unum, cui ipse magister Antonius dederit victum et potum et docuerit artem suam et asseruerit sibi prestavisse circa unciam unam et […], nuper vero ipse Paulus, asserens habere uxorem, a dictis serviciis […] discesserit quam cessaverit, quam ob rem ipse magister Antonius ipsum Paulum carcerari fecerit, cogendo eum ad dictum servicium, tandem ad infrascriptum pactum […] devenerunt, quod dictus Paulus de Chacho sponte se constituit et obligavit a serviciis dicti magistri Antonii non recedere donec ipso magistro Antonio restituerit, tradiderit et consignaverit omnes pecunias et bona que dictus Paulus habuit a dicto magistro Antonio, facto calculo inter eos, quibus pecuniis et bonis per eundem Paulum ipsi magistro Antonio restitutis, traditis et realiter assignatis, quod ipse Paulus possit libere ad eius voluntatem recedere pro finibus suis. Et pro cautela et securitate dicti magistri Antonii de Antonio dictus Paulus de Chacho prestavit fidem […] in manibus magnifici domini Andree de Stayti, consulis et iudicis ordinarii […] seu calabotagiorum de non recedendo a serviciis dicti magistri Antonii donec sibi solverit et restituerit omnes pecunias et res quas habuit a dicto magistro Antonio, quibusque traditis et restitutis possit propterea velle et facere quod voluerit etc. Presentibus Iohanne Antonio de Rosa, Antonio Catapano et reverendo Iohanne de Randacio.