Location: già Archivio di Stato, Messina
Sub-Location: notaio Matteo Pagliarino, protocollo del 1460-1461, cc. 19v-20r

  • unpag
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Ludovico Perroni Grande
Published: yes
Publication Details:
Notes:

archive.Document.title

Artist(s): Antonello da Messina
Dates: 10.7.1461
X° iulii none indicionis presentis dictus Iordanus, presente ibidem dicto Antonio eius fratre et stipulante etc., animo ratificandi presentem contractum exponit ut infra quod, cum ipse se obligaverit dicto Antonio prout in dicto contractu continetur et post ipsum contractum sumpserit uxorem, ob quam forte allegari possit contractum eumdem fore invalidum, et quia eius intencio fuit et est contractum ipsum servare ad unguem iuxta sui seriem, maxime propter suam continenciam, idcirco, cum consensu eius patris ibidem presentis et eum auctorizantis, ut constat, sponte dictum contractum ratificavit et promisit per stipulacionem solemnem ipsum ad unguem servare, non obstante quavis excepcione et presertim excusa quia sumpsit uxorem etc., quas omnes excusas que fieri possunt expresse reiecit et refutavit et iuravit non uti et voluit quod dictus Antonius eius frater possit et valeat de dicto soudo suo retinere uncias quinque ad effectum eas traddendi eius sorori pro suo matrimonio contracto etc. Unde etc. Presentibus Iohanne Petro de Aquaro et Nicolao de Monforte.