Location: Sezione di Archivio di Stato, Noto
Sub-Location: Fondo notarile, 6341, notaio Francesco Musco, fasc. 10, c. 49r-v
  • 49
    recto
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Carmela Maria Rugolo
Published: yes
Publication Details:

archive.Document.title

Artist(s): Antonello da Messina
Dates: 21.10.1471
Eodem. Pro dopno Antonio de Cuffitella et consortibus. Coram nobis etc. Nicolao de Ribaldo, Orlando de Alexio et Petro Guastella, magister Antonius de Antonio de civitate Messane pictor, presens coram nobis et comparens in nos etc., sponte dixit et confessus fuit se recepisse et habuisse a dopno Antonio de Cuffitella tamquam beneficiario ecclesie Spiritus Sancti et a magistris Petro de Iuliano et Petro de Marracii tamquam magistris ecclesie predicte, presentibus etc., uncias quatuor presencialiter et unciam unam, quam dixit et confessus fuit se recepisse per manus magistri Iohannis de Uliante intuitu ipsorum, que uncia fuit illa quam habuerat ille grecus qui volebat intaglare confalonem dicte ecclesie, ultra tarenos tres de quibus asseruerunt quod est confecta quedam apodixa, renuncians etc., que pecunie sunt in parte pagamenti confeccionis dicti confalonis prefate ecclesie, quem dictus magister Antonius accepit ad conficiendum et deorandum pro unciis duodecim cum dimidia, quem debet deorare di oru finu et di azolu finu iuxta convencionem inter eos factam, renuncians etc., quem confalonem dictus magister Antonius debeat et ipse se sollemniter obligavit dare et assignare dictis confratribus in festo Pasce Resurressionis Domini proxime venture et, si ante tempus expediverit, quod ante teneantur dicti confratres dare sibi restantem pecunie. Que omnia et singula supradicta et infrascripta promiserunt actendere et non contrafacere omniaque dapna etc., obligantes etc., renunciantes etc. et iuraverunt, non obstante etc. Pro quo magistro Antonio de consignando dictum confalonem intra annum supradictum, in casu quo non expediret de restituendo pecunias per eum habitas, magister Antonius de Risaliba de terra Nothi, ibidem presens, precibus et amore eiusdem magistri Antonii sponte se constituit fideiussorem et principalem et assicuratorem de pecunia predicta, non obstantibus obligacionibus etc., renunciantibus debite et oportune etc. et iuraverunt.