Location: già Archivio di Stato, Messina
Sub-Location: Sollemne et inventarii d'anni diversi di notar Antonio Mangianti
Sub-Location: Sollemne et inventarii d'anni diversi di notar Antonio Mangianti
-
unpag
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Gioacchino Di Marzo
Published: yes
Publication Details:
Notes:
Language:Latin
Transcription Author: Gioacchino Di Marzo
Published: yes
Publication Details:
Notes:
archive.Document.title
Artist(s): Antonello da MessinaDates: 10.4.1479
+ X aprilis XII indicionis, M°CCCCLXXVIIII°, apud curiam nobilis civitatis Messane.
Cum olim quondam magister Antonius pictor, existens infirmus in ultimis, quibus decessit, suum condidit testamentum clausum et sigillatum manu honorabilis norarii Antonii Manianti, in cuius sollemnitate intervenerunt nonnulli testes et maxime quondam Iohannes Floccari et quia dictum testamentum ad instanciam uxoris et heredum dicti quondam magistri Antonii debet aperiri et non potest aperiri nisi subrogetur aliquis alius testis loco dicti quondam Iohannis Floccari defunti, propterea dicta uxor et heredes dicti quondam magistri Antonii petiverunt et petunt loco dicti Iohannis per dictam curiam subrogari et poni alius testis, ut dictum testamentum ut decet possit aperiri, idcirco per curiam eandem nobilis civitatis Messane ex instancia ut constitit laudare petencium dictorum uxoris et heredum dicti quondam magistri Antonii tamquam iusta et iuri consona et ea admissa positus et subrogatus fuit in loco dicti Iohannis Floccari Paulus de Mauro, qui Paulus possit et valeat intervenire in sollemnitatibus dicti testamenti et in apertura tamquam si dictus quondam Iohannes vivus et presens fuisset, in personam cuius Pauli dicta curia prestitit eius assensum et consensum.