Location: già Archivio di Stato, Messina
Sub-Location: notaio Antonio Mangianti, volume del 1473-1479, c. 132v
  • 132
    verso
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Gioacchino Di Marzo
Published: yes
Publication Details:
Notes:

archive.Document.title

Artist(s): Antonello da Messina
Dates: 26.3.1479
XXVI eiusdem. Honorabilis Iohannes de Balsamo, magister ecclesie disciplinantis Sancte Marie de Caritatis civitatis Cathanie, Antonius di lu Amanti et Raynerius Rosanu, fratres dicte ecclesie, ut asseruerunt, consencientes prius etc., sponte confessi sunt nomine quo supra recepisse et habuisse ab honorabili magistro Iacobo de magistro Antonio pictore etc., ibidem presenti etc., quod olim dicte ecclesie obligaverat seipsum traddere quondam honorabilis magister Antonius pater dicti magistri Iacobelli eo modo et forma et in illa qualitate picturis et aliis, prout describitur in actis honorabilis notarii Leucii de Birello dicte civitatis Cathanie olim etc., renunciando etc. et […] ex alio latere ipse Iacobus a dictis personis confessus fuit recepisse et habuisse per bancum nobilis Miucii Mirulla uncias auri novem ad complimentum unciarum viginti septem, renunciando etc., remanente tenore dicti premencionati contractus tamen in aliis ultra premissa in suo robbore presenti contractu non obstante, et sic iuraverunt speciali iuramento vi contractus ut supra etc. Presentibus magnifico Thomasio de Tortoretis magistro regie sicle civitatis Messane, nobili Iohanne Petro de Pellegrino et Urbano Vaccari.