Location: Sezione di Archivio di Stato, Spoleto
Sub-Location: Notarile I, 769, notaio Antonio di Maringiacomo, c. 68r-v
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Luigi Rambotti
Published: yes
Publication Details: published in Lo Spagna e la sua famiglia, in Giovanni di Pietro. Un pittore spagnolo tra Perugino e Raffaello, exh. cat. (Spoleto, 2004), ed. G. Sapori, Milan, 2004, p. 59, doc. 9 (with the date of 18 October 1518)
Notes: Transcribed by Luigi Rambotti revised by Matteo Mazzalupi

Lo Spagna makes a will, Spoleto

Artist(s): Giovanni di Pietro detto lo Spagna
Dates: 17.10.1518
In omnibus autem aliis suis bonis mobilibus et inmobilibus, iuribus et actionibus ubicumque sunt et inveniri possunt et poterunt quomodolibet in futurum etc. Angetem eius filiam legitimam et naturalem suam heredem universalem instituit et fecit. Et casu quo dicta eius filia et heres moriretur in pupillari etate vel postea quandocumque sine filiis legitimis ex legitimo viro procreandis, tunc et eo casu substituit ei Sanctinam eius uxorem, ac etiam, dicto casu eveniente, substituit eidem Angeti in florenis decem ecclesiam seu fabricam ecclesie Sancti Pauli predicti. Et etiam substituit eidem Angeti confraternitatem in dicto casu Sancti Hieronimi predicti in quinque aliis florenis de Marchia. Et hec est sua ultima voluntas et suum ultimum testamentum. Actum et factum et recongnitum etc. in reclaustro loci confraternitatis Sancti Hieronimi, sito in civitate Spoleti et vaita Palatii, iuxta res ecclesie Sancti Simonis, res fraternitatis Sancte Marie Gratiarum de Spoleto et alia latera, presentibus Perangelo Marci, Evangelista Baptiste, Peralberto Francisci, Morichitto Nicolai, Iohanne Pernicolai, Eusepio Arcangeli, Vitangelo Colangeli et Iohanneantonio Bruscaglioli de Spoleto omnibus de dicta confraternitate de Spoleto.