Location: Archivio di Stato, Rome
Sub-Location: CNC, vol. 63
Sub-Location: CNC, vol. 63
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Matteo Mazzalupi
Published: yes
Publication Details: B. Agosti and M. Corsi, ‘Un additamento documentario per Raffaello e primi cenni sulla committenza del Cardinale Francesco Armellini de’Medici’, Horti Hesperidum, VIII, 2018, I, pp. 363-81.
Language:Latin
Transcription Author: Matteo Mazzalupi
Published: yes
Publication Details: B. Agosti and M. Corsi, ‘Un additamento documentario per Raffaello e primi cenni sulla committenza del Cardinale Francesco Armellini de’Medici’, Horti Hesperidum, VIII, 2018, I, pp. 363-81.
Raphael witnesses a marriage contract in the church of San Lorenzo in Piscibus, Rome
Artist(s): RaphaelDates: 16.1.1520
et successorum libitum et voluntatem, cum omnibus damnis, expensis et interesse propterea patiendis etc. de quibus etc. et cum pactis quod, si contingat prefatum Iohannem Baptistam transducere dictam Iuliam ad eius domum et matrimonium per copulam carnalem consumare ante lapsum triennii vel postea quandocumque non solutis dictis quatringentis florenis pro residuo dicte dotis, quod tunc et eo casu dictus Tomasius teneatur dare et solvere eidem Iohanni Baptiste, presenti etc., interusurium dictorum quatringentorum florenorum restantium, secundum formam statutorum et novarum reformationum Urbis. Et pro maiori cautela dicti Iohannis Baptiste prefatus magister Tomasius obligavit et hypotecavit, cum consensu, presentia et voluntate Antonii et Petri Pauli eius filiorum, presentium et cum iuramento consensientium, dicto Iohanni Baptiste, presenti et stipulanti ut supra, pro dictis quatringentis florenis restantibus se et omnia sua bona et presertim quandam eius domum emphiteoticam, quam retinet ad tertiam ipsius generationem masculinam et femininam a venerabili archiospitali et preceptori Sancti Spiritus in Saxia, positam in burgo Sancti Petri in via veteri que dicitur Via Santa, cui ab uno latere sunt res magistri Rafaelis de Urbino excellentissimi pictoris, ab alio res domine Pauline uxoris magistri Philippi aromatarii, ab alio res domini Iacobi della Mera [?], ante est via publica vel si qui alii etc., sitam sub dicta proprietate Sancti Spiritus in Saxia ad respondendum eidem ecclesie seu hospitali et preceptori illius ducatos sex de