Location: Archivio di Stato, Rome
Sub-Location: CNC, vol. 63
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Matteo Mazzalupi
Published: yes
Publication Details: B. Agosti and M. Corsi, ‘Un additamento documentario per Raffaello e primi cenni sulla committenza del Cardinale Francesco Armellini de’Medici’, Horti Hesperidum, VIII, 2018, I, pp. 363-81.

Raphael witnesses a marriage contract in the church of San Lorenzo in Piscibus, Rome

Artist(s): Raphael
Dates: 16.1.1520
appareret etc., teneri voluerunt et quilibet ipsorum respective teneri voluit de evictione ipsarum in forma etc. et ad omnia damna etc. de quibus etc. nec non ad faciendum consentire omnem personam etc. et presertim dictus magister Tomasius promisit facere consentire dicte hypotece quatringentorum florenorum per eum facte dominam Santam eius uxorem ad omnem ipsius Iohannis Baptiste requisitionem etc., alias teneri voluerunt ad omnia damna ut supra etc. Et quia omnis dos soluta seu hypotecata meretur donationem propter nuptias, secundum formam dictorum statutorum et novarum reformationum Urbis, idcirco dictus Iohannes Baptista donavit eidem Iulie, eius future uxori Deo concedente, licet absenti, dicto magistro Tomasio et me notario presentibus et stipulantibus pro ea, super bonis suis medietatem dicte dotis reducendam ad quartam partem totius dotis, secundum formam dictorum statutorum et novarum reformationum Urbis editarum tempore Innocentii pape VIII, quam donationem propter nuptias prefatus Iohannes Baptista promisit obligare etiam super bonis stabilibus equivalentibus tempore solutionis dictorum quatringentorum florenorum restantium de dicta dote una cum dictis quatringentis florenis restantibus et cum cautionibus idoneis de evictione in forma et aliis cautelis solitis et consuetis, cum pactis de lucrando, restituendo et conservando dictam dotem et donationem propter nuptias ad usumfructum et proprietatem