Sub-Location: Angeli Baptiste, no. 29, vol. 11, 1492-4, fol. 90r-v
-
90
recto -
90
verso
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry
Published: no
Publication Details: G. Magherini Graziani, L’arte a Città di Castello, Città di Castello, 1897, p. 217 had been informed of the existence of this document by Vincenzo Baldeschi, but had not been able to retrace it.
Luca Signorelli quittance for high altarpiece of Santa Maria dei Servi, Città di Castello.
Artist(s): Luca SignorelliDates: 1.4.1493
pro pictura maioris tabule altaris maioris dicte ecclesie Servorum S. Marie dicte civitatis. Et ita dictus magister Lucas pictor predictus fuit confessus habuisse a dicto ser Tito, solvente dicto nomine pro dicta pictura tabule, presente dicto frater Filippo, presente, stipulante et recipiente pro dicta ecclesia et mihi notario stipulanti pro ea. Absolvens et liberans pro stipulatione etc., promictens dictum ser Titum et dictam dominam Annam eius uxorem et heredem predictam non molestare pretextu dicti legati sive relicti per dictam dominam Lisam dicte ecclesie facti. Que omnia etc., pena dupli etc., que pena dupli etc. Item refectionem etc. Renumptians etc. obligatione bonorum dicti conventus. Et per quarantigiam etc. Rogans etc. Actum in apoteca Leonardi ser Mariotti, presentibus ser Baldassare Iohannis de Baldarenzis et Nicolao Chechi Baldi testibus.
Eodem die, loco et testibus. Supradictus magister Lucas de Cortonio, pro se etc., fecit finem finitionem, quietationem et pactum de ulterius non petendo dicto fratri Filippo priori et sindico et procuratori predicto, presenti stipulanti et recipienti pro dicta ecclesia Servorum S. Marie et mihi notario stipulanti pro ea, de ducentis florenorum ad XL, in quibus tenebantur dicti fratres, capitulum et conventus, pro pictura et factura tabule maioris altaris dicte ecclesie. Et hoc ideo fecit dictus magister Lucas quia fuit confessus et contentus dictos ducentos florenos habuisse et recipisse, absolvens et liberans etc., promictens non molestare pretextu et obligatione dicte tabule. Que omnia etc. pena dupli etc. Item reficere etc. Renumptians etc., obligatione bonorum etc. per guarantigiam etc.