Sub-Location: Notarile Antecosimiano, 12059, Lorenzo di Ser Cristoforo 1493-1505, fols. 33r-34r
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry
Published: no
Publication Details: Unpublished, transcription verified and corrected by Gabriella Battista.
Luca Signorelli mentioned in a property division made by his father.
Artist(s): Luca SignorelliDates: 27.10.1496
prefatus Egidius sic in veritate esse quam divisionem seu quas divisiones prefatus Egidius dixit tendere et esse magis in favorem dicti Venture eius filii predicti quam in favorem Luce similiter predicti. Quod quidem dixit et asseruit fecisse ex quo videbat magis aptum ad lucrandum ipsum Lucam quam dictum Venturam reducens igitur nunc ad sui memoriam ac ad pectum suum predictus Egidius et considerans quanti sit ponderis et momenti et periculi seu peccati partialitas patris inter filios et nunc reducens ad suam conscientiam illud quod fecit magis in favorem dicti Venture quam dicti Luce. Ex nunc prefatus Egidius dixit asseruit et affirmavit se velle et esse rata et firma et pro rata et firma hinc tenere et esse omnia que fecit et quam continentur in dictis instrumentis. Pro quorum quarumque roborum iurans ad sancta dei evangelia ad sachris manutactis scripturam in manibus mei notarii infrascripti. His tamen auditis supradictis per eum ut supra dictum factum contentum in dictos instrumentos videlicet que predictus Egidius vult et expresse dicit que dictus Venturas eius predictus filius reficiat dotes domine Laurentie olim filie Petri Cecchosi olim uxorem dicti Egidii et sic matris dicti Venture et similiter dotes domine Blanchine uxoris dicti Venture; In quodam et super quodam potere dicti Egidii posito in villa Rivi Loreti et in vallo della Gulielmesca in comitate Cortone, quod quidem potere vocatum Casa Balda, et tempore dicte refectionis dotium dictarum domine Laurentie et domine Blanchine de dicto podere vult que fiat extimatio pro extimatoribus dotium comunis Cortone. Et omne residuum dicti poteris quod super esset et restaret de supradictis quantitatibus tunc et eo tempore debeat fieri divisio et dividetur inter dictos Lucam et Venturam eius filios. Item dixit voluit et affirmavit coram me notario infrascripto testiumque predictorum videlicet que donavit predicto Luce filio dicti Egidii quondam domum dicti Egidii sitam in dicta civitate Cortone in terzerio Sancti Marci iuxta hospitalis Sancti Nicoli de Cortona bona heredum Dominici alterius Dominici Vectoris (?) de Cortona et alios fines plures si quos habet. Quam quidem domum prefatus Egidius dixit et affirmavit donasse predicto Luce eius filio hac de causa