Location: Archivio di Stato, Florence
Sub-Location: Notarile Antecosimiano, 11417 (formerly L 51), Noferi Laparelli, fol. 265r-266r.
Sub-Location: Notarile Antecosimiano, 11417 (formerly L 51), Noferi Laparelli, fol. 265r-266r.
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry
Published: yes
Publication Details: Referred to by G. Mancini, Vita di Luca Signorelli, Florence, 1903, p. 148.
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry
Published: yes
Publication Details: Referred to by G. Mancini, Vita di Luca Signorelli, Florence, 1903, p. 148.
Luca Signorelli makes a codicil, Cortona.
Artist(s): Luca SignorelliDates: 29.1.1507
ratificando omnia conexit et addidit ultimo capitulo de heredum institutum in quo universalis heres describitur Thomasius dicti codicillatoris filius in solidum addendo instituit demisit reliquit et esse voluit suos universales heredes Thomasium infrascripti codicillantis filium et Rosadam filiam Antonii dicti magistri Luce filii et neptis eius in omnibus suis bonis rebus iuribus et actionibus nominibus debitorum et creditorum presentibus et futuris equis portionibus cum oneribus in dicto capitulo contentis. Computando tamen in portione dicte Rosade dotem eidem relictas in eius testamento et descriptas in 2o capitulo. Tutores vero et pro tempore curatores dicte Rosade in puberis et sue neptis reliquit esse voluit et mandavit Ser Joannes Jacobi Benedicti de Laparellis, Bernardinum Petri Pauli Spellis et Vincentium Petri Pauli carpentarium omnes simul si erunt viri et concordes sin autem quod familiariter fuit per duos ipsorum valeat et teneat seu pro superviventem cui hoc quod alienare et vendere non possint vel possit. Item quia dictus codicillator dixit et affirmavit se expendisse in aconcimine et melioramentis unius domus dicte domine Galitie sue uxoris in qua ad presens habitans florenos sexaginta auri et ultra. Pro raguaglio dictorum melioramentorum dicte domus reliquit eidem Rosade unam domum dictam la casa dal pozzo emptam a domine Matthia Arconis sitam in terzerio S. Marci iuxta rem heredum Joannis Monis et viam a duobus et alios fines. Iam dicta Rosada decederet sine filiis legiptimis et natalibus in pupillaritate vel quacumque sostituit ei suos heredes pro tertia parte hereditatis dicte Rosade, dominam Gabriellam