Location: Archivio di Stato, Florence
Sub-Location: Notarile Antecosimiano 5596 (formerly C 623), Pietro Coppi, 1497-1504, fols. 57v-59r.
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry corrected by Gabriella Battista and Matteo Mazzalupi
Published: yes
Publication Details: Referred to by G. Mancini, Vita di Luca Signorelli, Florence, 1903, p. 139.

Luca Signorelli makes a will in S. Domenico, Cortona.

Artist(s): Luca Signorelli
Dates: 1.8.1502
In primis quidem animam suam omnipotenti Deo et domino nostro Yhesu Christo eiusque gloriosissime matris beate Marie Virgini cunctisque Sanctis triomphantis paradisi curie humiliter ac devote recommendavit. Item elegit, voluit et ordinavit sui corporis sepulturam in ecclesia Sancti Dominici predicti in sepulcro ubi iam sepulta fuit domina [*****] ipsius testatoris mater. Item reliquit, iussit et mandavit dictus testator iure legati quod infrascriptus eius filius et heres teneatur et obligatus sit celebrari facere post mortem ipsius testatoris in dicta ecclesia Sancti Dominici unum officium mortuorum, in quo spendere debeat infrascriptus eius filius et heres florenos quinque ad rationem librarum quinque Cortonensium monete pro quolibet floreno pro eius anima et suorum remedio peccatorum. Item reliquit iure institutionis Rosate filie olim Antonii filii dicti testatoris et domine Ghalitie sue uxoris infrascripte florenos ducentos quadriginta ad dictam rationem librarum quinque denarorium Cortonensium pro quolibet floreno, in qua quidem quantitate ipsam Rosatam eius neptem dotavit et sic pro dotata haberi voluit et mandavit de bonis paternis et maternis. Iubens et mandans ipse testator ipsam stare tacitam et contemptam suprascripte summe florenorum ducentorum quadraginta et plus petere, habere vel recipere non possit de bonis paternis neque de bonis maternis, ut supra dictum est, pro conservatione ceppi eius domus, nec iure legiptime nec alia quacumque ratione, iure vel causa. Item reliquit dictus testator dominam Galitiam filiam quondam Pieri Antonii de Carneseccha et ad presens ipsius testatoris dilectam uxorem dominam, maiorem, masariam et usufructurariam omnium et singulorum suorum bonorum donec viserit et vitam vidualem et pudicam servaverit, tenendo dotes suas in communi in dicta eius hereditate, et similiter et eodem modo reliquit dominam Matheam filiam Dominici Simonis Sgamberse et quondam uxorem Antonii filii dicti testatoris et dicte domine Ghalitie et matrem dicte Rosate, si vidua steterit et ad secunda vota non transierit et dotes suas non petierit, sed in communi tenuerit cum infrascripto eius filio et herede, caste et honeste vidualiterque vivendo una cum suprascripta domina Ghalitia, alias sibi restitui voluit et mandavit omnem dotis quantitatem quam habuisset seu recipisset pro dotibus suis a Dominico eius patre iam receptis. In omnibus