Location: Archivio di Stato, Florence
Sub-Location: Notarile Antecosimiano, 16414 (formerly P 201), Giovanni Passerini, 1489-92, fols. 175v-177v.
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry
Published: yes
Publication Details: Published by P. Bologna, Tre Documenti Cortonesi di Storica Artistica, Florence, 1896, pp. 5-23.
Notes: He also made a codicil on 26.8.1490, loc. cit., fols. 209v-210r.

Luca Signorelli referred to in the will of his father (Egidio Signorelli) which was made in Cortona.

Artist(s): Luca Signorelli
Dates: 26.2.1490
Item dictus testator dixit et voluit consignari dicto magistro Luce et sic sibi in partem suam consignavit post mortem diciti Gilii decem arnas et capsettas apium de hiis que tunc extabunt et reliquas arnas et capsettas apium que hic extabunt in hereditate dicti Gilii reliquit, dedit et consignavit et dari et consignari voluit dicto Venture eius filio qui semper et continuo exercuit se in dictis apibus et eorum conservatione et eorum conservationum quia sunt fructus suorum laborum et ex eius industria conservatorum et continuo exercitio dictorum apium vacavit consummando tempus in dicta arte et exercitio ut dixit ipse Gilius testator et sic sibi dictos apes consignaret. Item dictus Gilius liberavit et absolvit dictum magistrum Lucam de omni eo et toto ad quod teneretur dicto suo patri de usu facto pechuniarum et bonorum lucratorum per ipsum magistrum Lucam, que omnia lucrata per eum declaravit pertinere ad proprium dicto magistro Luce. Item dixit dotasse Bartholomeam et Lisam eos filias condecenter in quibus dotibus ipsas heredes instituit et mandavit esse tacitas et contentas. Et liberavit dictum Venturam ab omni iure [… ……………..]. In omnibus autem aliis suis bonis mobilibus et immobilibus, et nominibus debitis et creditis suos generales et universales heredes instituit admisit et esse voluit magistrum Lucam et Venturam eius filios equis portionibus inter eos iubens et mandans ipsos et quemlibet ipsorum esse tacitos contentur dictis partibus et [iurationem] et […] et voluit quod si quis ipsorum contradiceret vel non staret contentus sit ipseo iure et de facto privatus sua hereditate exclusis [enusto volim momentibus ut dixit]. Et [haec] suam ultimam voluntatem et ultimum testamentum asseruit esse velle quod et quam valere voluit iure testamenti et ultime voluntatis et divsionem [iustis ……] et iure et […..] dictam testator et codicillorum et quarum validiori modo nomine iure et dicti potest rogans me notarium infrascriptum ut de predictis publice. [….]