Location: Archivio notarile, Città di Castello
Sub-Location: Angeli Baptiste, no. 29, vol. 11, 1492-1495, fols. 53v-54r.
Sub-Location: Angeli Baptiste, no. 29, vol. 11, 1492-1495, fols. 53v-54r.
-
53
verso -
54
recto
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry
Published: no
Publication Details: None
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry
Published: no
Publication Details: None
Will of Baldo di Mariotto Lucarini, Città di Castello.
Artist(s): Luca SignorelliDates: 6.11.1492
In Christi nomine amen. Anno domini nostri Yhesu Christi a nativitate eiusdem M.CCCC.LXXXXII indictione X tempore pontificatus santissimi in Christo patris et domini domini nostri Alexandri divina providentia pape sexti. Die vero sexta mensis Novembris. Baldus quondam Mariotti Lucarini Tibicena de Civitatis Castelli et porta Santo Florido pro Yhesu Christi gratiam sanus mentis sensu et intellectu licet corpore languens nolens intestatus decedere nec lis aliqua de bonis suis inter posteros dius oriatur presens eius testamentus nuncupatuum quod dicitur sine scriptis et suorum bonorum disposoitionem in hanc modum facere procuravit et fecit. In primis quidem elegit sui corporis sepulturam apud ecclesiam sancti Floridi dicte civitatis cui ecclesie reliquit amore dei et pro anima ipsius testatoris florenos quinquaginta solvendos post mortem infrascripte domine Bette heredis infrascripte pro una capella in dicta ecclesia fienda. Item reliquit episcopatum et domino episcopo dicte civitatis soldi v denariorum et plus de bonis suis petere non possit. Item reliquit ecclesiam sancti Augustini de dicta civitate florenos quinquaginta pro solvendos et exponendos in tabula fienda in maiori altare dicte ecclesie. Item reliquit ecclesie sancte Marie maioris de dicta civitate sex florenos ex credito dicti testatoris quod habere asseruit a comune sive camera civitate Castelli pro salario eius offiti tibicino prestiti dicti comunis. Item reliquit ex dicto credito ut supra sibi testatori debito a dicto comuni et camera sacrestie ecclesie sancti Floridi predicti sex florenos convertendos in utilitatem dicte ecclesie. Item reliquit Sebastiano Antonelli Gherardi de dicta civitate florenos quinquaginta ultra quinquaginta alios florenos perdictum testatorem habitos da domina Novella matre dicti Sebastiani ut constare dixit manu Ser Antoni Domenici notarii publici dicte civitati solvendos in masaretii et rebus apoteca testitrici quem asseruit habere. Item reliquit dicto Sebastiano salve usufructu infrascripte domine Bette toto tempore sue vite ut supra unum petium terre vineatum situm in una Pitine in parrochia sancti Donati vocato Rovo de Pitine inter suos fines in omnibus autem aliis suis bonis mobilibis et immobilibus iuribus et actionibus iam presentibus quem futuros dominam Bettam eius uxorem sibi dictus testator